Synodum hanc Pray (Diss. de s. Ladisl. 84.) defigit ad a. 1111., quin ullam causam, cur id faciat, insinuet. Péterffy (Conc. I. 54) eam ad principium a 1114 collocandam esse demonstrare nititur. Katona (Hist. Crit. III. 283.) autem ad a 1112. reducit. - E contrario Koller (Episc. Quinqu. I. 382) eam Laurentio Archiepiscopo his verbis abiudicat: „Mihi videtur id non modo idoneo vetusti exemplaris suffragio destitui, verum etiam repugnare diplomatum fidei, quae iam s. Ladislai aetate praeter Strigoniensem, alterum metropolitanum produnt Baciensem, qui Strigon. Archiepiscopi suffraganeus certe non fuit.” Batthyányi (Leg. Eccl. II. 120 ) vero eam expresse sub Seraphino Archiepiscopo a 1099. celebratam fuisse asserit. Ocskay autem (Regi M. nyelveml I. pag LXXV.) Canones Codici missalis posoniensis insertos (huius nempe synodi decreta) e duobus, diversis temporibus celebratis synodis coaluisse, nec satis constare, utrum sub Seraphino aut Laurentio Archiepiscopis habitae fuerint, diserte docet, cui accedit Podhradczky (Chron. Bud. 176.) - Inscriptio illa reipsa non comparet in Codice illo missali, nunc Musaei Nat. Hung., ast in Cod. Vindobonensi memorato omnino adest, nec eam, ut Podhradczky (1. c.) vult, recentior manus adiecit, sed eadem quae, totum codicem conscripsit. Codex quidem hic sec. tantum XV. conscriptus est, sed quousque antiquius monumentum in contrarium productum non. fuerit, standum pro hoc codice erit. Quare nos synodum hanc Laurentio adscribimus; nec difficultas ob Baciensem Metropolitam per Kollerium, ut vidimus, obmota, sententiae huic obstare potest, quia Archiepiscopus Strigon. qua Primas Hungariae synodum nationalem celebrare ultro potuit. Primas enim, ut Pázmány erudite ostendit, (ap. Péterffy Conc. II. 307.) ita praeest Archiepiscopis, quemadmodum Archiepiscopi suius suffraganeis praesunt. - In defigendo asservatae synodi tempore Stephanum Katona sequimur - Canones synodi huius ediderunt Koller (1. c.) Pray (Diatribe de s. Lad. 211.) Batthyányi (1. c.) et Katona (Hist. Crit. III. 299.)
50.
1113. - Colomannus Rex Álmos Ducem et filium eius Belam obcaecat, ac in monasterio Dömösiensi recludit.
Anno domini 1113. Imperator propter Ducem Almum movit exercitum ingentem et venit in confinium Hungariae - - ut inter eas pacem firmaret. - - Post haec rex reduxit Ducem Almum ad pacem. Confirmata autem pace tandem rex cepit Ducem et filium eius Belam infantulum et obcaecavit eos. - - - Ductus est autem Dux Almus ia monasterium suum in Demes.
- - - Postea autem (nempe cum mortem sibi imminere rescivisset) iniit rex consilium cum sceleratissimis Mark filio Simae et Achille filio Jacob et cum aliis comitibus, quorum consilio Ducem et filium eius de grem o matris sua extractum, excaecaverat; misitque ex eis quemdam nomine Benedictum, filium Both, apprehendere Ducem, ne forte mortuo rege, ipse ei succederct. - - Cumque Benedictus recessisset, Dux ante monasterium sedebat, plangens dolorem proprium. Qui cum audisset, quod equites festinanter venissent, praesensit anirao sibi periculum imminere, et fecit se introduci in monasterium et tenebat manibus altare sanctae Margaritae Virginis, ut saltem pro reverentia Dei et Sanctorum eius eum