inde abstrahere non praesumerent. Benedictus autem, per antiphrasim dictus, sacrilegas manus iniecit in eum et tenentem altaria, violenter extrahebat. Dum quoque sic conaretur extrahere, divulsa est cutis manus Ducis et infectum est altare sanguine. Sacerdotes autem observabant ostia Ecclesiae et volebant illum Benedictum capere. Ille autem hoc percipiens, corde furibundo, quomodo potuit, exivit, et dum festinanter equitaret per silvam Pelys, cecidit de equo et cervice fracta mortuus est et canes eius, qui sequebantur ipsum, devoraverunt carnes eius et ossa.
Marci Cron. pag. 86.; Thuróczi Cron. II. c. 62., Katona Hist. Crit. III. 331. - Álmos hic tardius, regnante Stephano II., in Graeciam fugit ibique mortuus est, ut Chronica sic testantur: Dux Almus saeveritate regis Stephani minoris (seu II.) mediam capitis sui dimmutionem passus fuerat. Quamvis fuisset obcaecatus, tamen mortem timens de rege Stephano, fugerat in Graeciam. Qui ab Imperatore honorifice susceptus, imposuit sibi nomen Constantinus, qui et ibi iam pridem edificaverat civi atem Constantinam in Macedonia. Et multi Hungari, atrocitate regis Stephani, fugerant ad ipsum. Quo mortuo corpus eius, praecepto regis, Fulbertus episcopus reportavit et in Albensi ecclesia sepelivit.” Thuróczi II. c. 63., Katona 1. c. 417.
51.
1113. - Fragmentum litterarum Colomanni Regis de villa Kér.
Item nota, quod in littera Bele regis etc.[257]: in anno dominis M.mo ducentesimo[258] tercio decimo. Concurrente VIIIo,[259] epacta vndecima[260], indiccione VI., regnante Colomanno, rege pijssimo Hungarorum, Inter alia hec clausula continetur: In villa Keer est terminus de suburbanis Keer lapis, et alter terminus est in monte, de terra factus; de villa Zelevs est terminus quidam fluuyus Wlscit. Ex alia parte fluij (sic) communem habemus Siluam cum omni prouincia, nomine prudas, et habemus tres Insulas communes similiter, vna Insula Trusmar et aali Insula Syrmit; de villa luch est super fluuium Cyrnit terminus, terra factus. Super rippam Nytrie est terminus fouea; de villa Scobo1 sunt termini, de terra facti; de villa Quescu est terminus mons mondi, et de villa kezew est terminus fouea; de villa Thanarnt Iterumque alia villa Thanarnyt et suburbana Kezew; cum hijs villis Comitis (?) est villa sancti Ipoliti.
E regesto a. 1431. Orig. membran. in Arch. Primatiali Seculari Lad. K. Fasc. 5. Nro. 52. - Edidi Codex dipl, Eccl. Strigon. I. 7.
[257] Nempe: contvnetur.
[258] Manifestum hic lapsum calami pro centesimo latere, sequentia ultro ostendunt.
[259] Rectius: II.
[260] Rectius: I.