54.
1124. - Stephanus II. Rex litem inter Henricum abbatem S. Benedicti et Othmarum Comitem Barsiensem, super silvis et aquis exortam, Marcello Archiepiscopo Strigon. discutiendam comittit, ac Nrum 25. transcribit et corroborat.
+ IN nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Stephanus, dei gracia Hungarie, dalmacie, Croacie, Gallicie, Bulgarieque Rex, Colomanni regis filius, omnibus, presentes litteras inspecturis, salutem in perpetuum. Quoniam sancte religionis indicium[263] sanctam iussit opibus ecclesiam condonari, donataque pacifice et integra conseruari, ne ibi deum contemplantes propter ciborum uel potuum defectum, aut eorum, que fragilibus necessaria sunt corporibus, relicto diuine contemplacionis affectu, uitam redire cogantur ad actiuam, Proinde omnium sancte dei ecclesie fidelium, tam presencium, quam futurorum, uolumus adtendere noticiam, Quod lis orta fuit super siluis, uenacionibus, aquis et piscacionibus, inter othmarum Borsiensem comitem et herricum abbatem monasterii sancti Benedicti de grana, pro quibus idem abbas de conniueniencia (sic) sui conuentus predictum comitem ad nostram adtraxit presenciam, nobis super occupacione siluarum et aliarum utilitatum, ad predictum monasterium sancti Benedicti pertinencium, querulando. Tandem ipsam litem domno[264] marcello archiepiscopo strigon. cum ceteris episcopis et nostri regni primatibus commisimus discuciendam. Coram quibus predictus abbas priuilegium recolende memorie Geise regis, awi nostri, exhibuit dicens, quod ius et utilitas predictarum siluarum, ex utraque parte fluuii Gran, cum aquis et piscacionibus, ex donacione predicti Geise regis, awi nostri, ad sancti Benedicti monasterium pertineant, quod priuilegium idem archiepiscopus nobis presentauit, postulans, ut idem priuilegium ad maiorem euidenciam in nostra et omnium audiencia legi faceremus; quo diligenter perlecto, compertum est, quod predictus rex Geisa, auus noster, intra metas seu terminos, quos omnipotenti deo, beate Marie semper uirgini, sanctoque Benedicto obtulit, nulli hominum ius uenandi, piscandi, seu utilitates aliquas percipiendi, sed solum monasterio et suo abbati reliquit. Nos autem cum predictum monasterium sancti Benedicti, quod auus noster predictus magno amoris desiderio construxit, in suo statu conseruare cupiamus, hauc cartam, ex illo scriptam, decreuimus corroborare talis tenoris: Sequitur Nrus 25.
Ne igitur huius priuilegii renouacionis corroboracionem quisquam in posterum inpugnare presumat; presenlibus domno marcello archiepiscopo strigon
[263] Transumptum Uladislai II. Regis a. 1505. iudicium.
[264] Ib. domino.