X.
MARCELLUS.
1124.
Marcellus ante hanc infulam Vaciensi Ecclesiae Pastor praefuit 11 annis; qua vero solicitudine, charitate, ex eo colligas, quod ei Ecclesiae omnem domesticam supellectilem, et fundos aere suo comparatos liberali sane animo transcripserit. Haec e Mss. Hevenesianis Schmitthius[261], qui in vetustissimo Catalogo e Mss. confecto haec contineri ait: „A. 1119. Marcellus episcopus Vaciensis fit Strigoniensis.” At quae haec Mss. fuerint, non addit. Katona[262] illum e Mss. Szörényianis catalogum hunc sumtum suspicatur, ubi plures e vicinis tantum temporibus elenchos episcoporum confectos exstare novit. Catalogus ergo hic nihil probat. Marcellus quidem a. 1111 - 1112. episcopus Vaciensis erat (Vide Nros. 47, 48.) sed quamdiu ecclesiae huic praefuerit, quove anno metropolitanam sedem conscenderit, quandoque diem ultimum clauserit, hucdum eliquatum non est, cum memoria eius ad a. solum 1124. occurrat.
[261] Arch. Strig. I. 53. Episc. Agr. I. 58.
[262] Hist. Crit. III. 383.