XI.
FELICIANUS,
1127 - 1139.
Juxta Schmitthium[266] et qui eum sequitur, Antonium Szeredai,[267] administraverat Felicianus prius Transilvaniae episcopatum, „in eo Belae regis favores meruit, dum eum exulem hospitio perbenigne excepit, miraque industria natales Principis celavit.” Ast e diplomate Gyejcsae II. huius Belae filii, a. 1158. apparet, Belam, cum pater eius Álmos ob crudelitatem Stephani II. in Graeciam se recepit, non in Transilvania, sed in monasterio Pécsváradiensi delituisse.[268] Schimtthius ergo hic erravit, nec prior eius assertio fidem meretur, cum Felicianus in nullo diplomate episcopus Transilvaniensis scribatur. Fuerit primum a. 1111. praepositus Albensis (Vide Nrum, 47). Illum tamen antequam metropolitanam sedem conscendisset, episcopum fuisse, sed incertae sedis, Nrus. 54. ostendit. - Schmitthius[269] et Fessler[270] Felicianum hunc Gubernatorem Regni cum Belus Palatino, dum Gyejcsa II. puer sceptra regni 1141. suscepisset, constitutum perhibent; sed certum hoc ex eo non est, quod Feliciani memoria ultra a. 1139. non occurrat. Prorsus autem falsa sant, quae de illo ad a. 1143. ita profert: vexaverat saevissima fames Hungariam Hungariaeque annexas provincias. Mox ille (Felicianus) quidquid in horreis erat frumenti, ad fundum exhausit. Szörényius in Mss. se legisse ait: Felicianum quinquaginta mille modios per Hungariam et Transilvaniam divisisse in miseros.” Felicianus anno memorato in vivis iam non exstitit, nec fames anno hoc, verum a.
1148. Hungariam afflixit[271] - Quo anno vitam clauserit, incertum; certum tamen ex praedictis ultro est, Schmitthium nimis aberrare, dum eum a. adhuc
1149. in vivis fuisse asserit.
[266] Arch. Strig. I. 58.
[267] Series Epist. Trans. 3.
[268] Fejér II. 151.
[269] L. c. 60.
[270] Gesch. d. Ung. II. 51.
[271] Katona Hist. Crit. III. 591.