56.
1127. post Febr. - Stephanus II. Rex interveniente Feliciano Archiepiscopo Strigon. pacem Conrado Salisburgensi Archiepiscopo concedit.
Videns marchiam (Stiriam inferiorem archiepiscopo Salisburgensi subiectam) Vngarorum excursione in solitudinem redactam, pacem cum rege eorum firmissimun fecit. - - - Semel namque eruptione solita Hungarorum id contigisse inde recordor, quod pro hac re nuncius in Vngariam factus, auxilio archiepiscopi Strigon. Feliciani, in tantum profeci, ut iubente rege, tam valida interminatione, ut si quis bonum de captivis detineret, pro captivo ipse captivus fieret. - - - Sciendum autem huic rei non minimum opitulatum fuisse timorem archiepiscopi. Quia quum in marchia eo tempore positus fuisset cum episcopis Ratisbonensi Chunone, Eckenberto quoque Monasteriensi de Westphalia, necnon et Gurcensi Hildeboldo, aliisque nonnullis principibus; fama cucurrerat per totam Ungariam, et tam principes, quam universum populum in timore maximo posuerat eo, quod cum exercitu infinito marchiam intrasse diceretur, ut totam terram Ungariam invaderet et usque Strigonium, quae metropolis est regni illius, nihil vivens relinqueretur, in ultionem populi sui in captivitatem abducti, atque iniuriam violati foederis, quum adversus Vngaros ipse nihil mali commisisset. Quum enim ad memoratam civitatem venissem et tam Archiepiscopum, quam universum populum in tali anxietate invenissem, mihique diceretur, quomodo ausus fuissem intrare terram, quam spoliaturus venisset dominus meus; nec illos securos omnino facere volens, nec dominum meum hoc, quod timebant, facturum omnino negans, respondi: non sic venit Dominus meus hoc tempore, sed potius exspectare disposuisse, si redditis captivis, foedus initum servare vellent. Hoc responso audito, nuncius ad regem dirigitur, qui tunc in marchia Ruthenorum morabatur, et sub festinatione captivi omnes cum universa praeda terrae suae restituuntur.
Biographus Conradi Archiepiscopi Salisb. ap. Hansiz Germ. S. II. 223. - Katona Hist. Crit. III. 419. - Schmitth (Arch. Strig. I. 62.) erronee ad a. 1146. commemorat.
57.
Ca. 1130. - Felicianus Archiepiscopus Strigon. silvam quamdam episcopo Zagrabiensi adiudicat.
Vide Nrum 59. - Hoc circ. anno id evenisse existimat Katona Hist. Crit. III. 454.