64.
1138. 24. Maii, - Innocentius PP. II. Gaudio Spalatensi Archiepiscopo: „Examinatio et consecratio Salonitani Arehiepiscopi ex antiqua institutione ad Romanum pontificem specialiter spectaret. Quocirca in sanctam Romanam Ecclesiam grauiter deliquisse et claues B. Petri ausu temerario evacuare voluisse dignosceris, dum spreta dignitate sedis apostolicae, ad aliam prouinciam conuolasti, et contra veterum consvetudinem a Strigoniensi Archiepiscopo consecrationem suscipere attentasti.”
Lucius 1. c. 1. III, 216., Katona Hist. Crit. III. 525., Fejér Cod. dipl. II. 113. - Chmel ex orig. in Arch. Caes. Reg. Vindob. XVI. 2/33. - „Fuit autem Gaudius iste - ut Thomas Archidiac. Spal. testatur (Hist. Salon. c. 19. apud Schwandtner Scriptores rer. Hung. folio. tom. III. 558 - 559.) - gratiosus satis apud reges Vngariae; quippe, vt elatus homo, eorum curias frenquentabat. Ordinatus fuit a. d. 1136.”
65.
1138. 3. Sept. - Bela II. Rex Praeposituram de Dömös a patre suo Álmos duce inchoatum, consumat, ac donationes a patre suo factas confirmat et auget.
In nomine sancte trinitatis et indiuidue vnitatis. Regnante domino nostro ihu. xpo. Anno autem gloriosissime incarnationis eius Mo. Co. XXXmo. VIIIo. Indiccione prima, Epactfs XVIIIo. concurrente Vo., Regnante Serenissimo et uictoriosissimo Rege Bela secundo, bone memorie Almi Ducis filio, cum Elena Regina clementissima, Anno autem Regni eorum VIIo., Feliciano autem sancte Strigoniensis ecclesie Archiepiscopo, Petro sancte Wesprimiensis ecclesie Episcopo, Saulo sancte Dymisiensis ecclesie Preposito, Fonsol filio Bozete ... Comite, Georgio filio Cronik Curie Regalis officia disponente, Euscidi Albensis Ciuitatis Comite, Idem Bea Rex pijssimus cum Ellena Regina nichilominus pijssima et cum prenotatis nobilibus et compluribus Episcopis et Comitibus et multis Regni sui optimatibus, prouidenter et satis prudenter interius etr exterius ordinauit ecclesiam Dy(misiensem, qu)ia pater suus (recole)nde memorie Almus dux ad laudem domini nostri ihu Xi. sub titulo beate virginis et martiris Margarete fabricanerat quidem, sed multis aduersitatibus suam uoluntatem bonam prepedientibus inuitus inordinatam derelinquerat. Igitur hee sunt Mansiones seruorum, quos Almus dux sue dilectissime Dymisiensi donauit ecclesie, (ut Canoni)cis in e(adem) eeclesia die ac nocte seruientibus, uictum aministrarent cottidianum.
In villa Cuppan hee sunt mansiones seruorum, qui preposito et Canonicis Dymisiensis ecclesie dant panem: Bezenehdi, Bodor, Waridan, Hurcik, Sipus,