61.
1136. - In conventu Aradiensi agente Helena regina de Belae II. caecitatis auctoribus cruenta vindicta sumitur et occisorum bona ecclesiis dividuntur.
Facta igitur hac voce (reginae expostulatione) irruit omnis populus super illos barones, quorum consilio rex obcaecatus fuerat, et quosdam ex ipsis ligaverunt, quosdam vero detruncaverunt. Sexaginta autem et octo profanos ibidem crudeliter occiderunt et omnes successores eorum tam viri quam mulieres eodem die sunt registrati. Insuper omnis illorum possessio ecclesiis cathedralibus est divisa.
Marci Chron. pag. XCII. - Thuróczi Chron. II. c. 64. - Chron. Bud. pag. 184. - An et quid hac occasione ecclesiae Strigon. donatum fuerit, nullibi adnotatur.
62.
Ca. 1136. - „Rex Bela (II.) inclitus in conuentu Strigoniensi, vbi filio suo Ladislao communi regni consilio Boznensem Ducatum dedit, in insula Abbatiae monialium, vbi ecclesia s. Mariae, Archiepiscopo Feliciano praesidente, et ceteris episcopis praesentibus, scilicet Machario, Saulo, Martyno, Petro, Waltero, Zachaeo, Macelino, et curiali comite Franzello - -,” facultatem disponendi de rebus suis comiti Martino concedit.
Pez Cod. dipl. VI. 355., Katona Hist. Crit. III. 503., Fejér Cod. dipl. II. 88. - Moniales hae hic prima vice occurrunt.
63.
1137. - Felicianus. Archiepiscopus Strigon. ecclesiam B. Martini Sacri Montis Pannoniae consecrat.
„Quondam eciam eadena Ecclesia Divino judicio combusta, nostro vero tempore studioso labore et impensis David, a nobis constituti eiusdem loci Abbatis, reparata, meliorata et amplificata, cum me jubente, me presente reconsecraretur ab Archiepiscopo Feliciano aliisque Episcopis admonitus,” eam dotat. - - „Acta sunt hec a. incarn. 1137. - - celebrato Pascha tercio Idus Aprilis.
Diploma Belae II. Regis. Wenzel I. 53 - 54. - Fejér II. 86. et VII. V. 108. - Novák Vindic. 108. - Katona Hist. Crit. III. 511. -