Tandem omnes omnino pervolvimus libros, in quibus data quaepiam invenire sperabamus, ut adeo nihil intentatum reliquerimus, quominus scopum praefixum assequeremur; quin tamen ideo rem penitus exhaustam esse praetendamus, probe scientes, vires hoc unius hominis, etsi solertissimi, superare; praestitimus tamen, quae optima voluntate et solertia indefessa praestare potuimus.
Quod denique internam operis coordinationem attinet, diplomata et data, ordine, ut iam monuimus, chronologico exhibita, numero currenti distinguuntur, qui numeri una cum anno datorum diplomatum in fronte cuiuslibet paginae exponuntur, scopo eo, ut provocata per numeros hos currentes diplomata commodius inveniantur. Singuli insuper Tomi in tot capita dividuntur, quot Archiepiscopi, aut Vacantiae in iisdem pertractati fuerint. Initio cuiuslibet capitis respectivi Archiepiscopi anteacta, aut Vacantiae brevis historia exhibetur. In his dissertatiunculis Chronologiae praecipua ratio habita est.
Porro pluribus diplomatibus breves, aut pro re nata longiores notas, prout nempe contextus requirebat, sparsim adiecimus.
Tandem pro commoditate Lectorum praemittimus Argumenta, serie chronologica disposita et adiungimus operi Indicem alphabeticum, improbo sane labore ab amico quam exactissime confectum.
Jam Lector optime vale et fave!