laborum nostrorum meritum in eo recte reponimus, quod diplomatibus, erronee ac depravate editis, et ideo dum lucem affundere deberent, tenebras spargentibus, originalem textum ad amussim restituerimus.
Sed contra, etiam illa diplomata, quae in praedictis Archivis aut in simplici, aut authentico transsumpto, sed seculum XVI. excedente - illucusque enim authentica transsumpta originalibus aequiparamus - supersunt, per extractum duntaxat suscipienda erant; cavere enim pro textus illorum puritate ex eo non potuimus, quia tristi experientia didicimus, peritiam correcte legendi diplomata a seculo XVI. ad recentissima usque tempora intercidisse.
Si discrimen fecimus in transsumptis; nulli fuimus difficiles in exhibendis originalibus, adeo, ut illa etiam, quae obiectum nostrum stricte non concernunt, ex Archivis praedictis ediderimus; probe persuasi, rem gratam nos Eruditis. praestituros, si hac ratione Archiva haec historicis usibus penitus reseramus.
Fontes attamen hi, licet uberrimi, nobis non suffecerunt, sed obtenta licentia et litteris commendatitiis ab Excel. D. Josepho B. Eötvös, quondam Cultus et publici Instituti R. Hung. Ministro, qui conamina nostra singulari prosequutus est favore, Archivum Aerarii Regii Budense, antea Camerale dictum, magnificum sane ac ditissimum, tum locorum, ut vocamus, credibilium, Capitulorum nempe et Conventuum, per Regnum Hungariae, Croatiae et Slavoniae dispersorum, Archiva publica, in quantum usui nostro deservire poterant, signanter Archiva publica Capitulorum Strigoniensis et Posoniensis, ac Conveatus S. Benedicti de Gron, vel in persona, vel per amicos perlustravimus, qua opportunitate Archiva etiam privata Capitulorum et Conventuum, credibilitatis iure gaudentium, investigavimus.
Nec his contenti, Archivum Caes. Aul. Viennense, ac collectionem diplom. Musaei Nat. et Academiae Hung., item Manuscripta Bibliothecae Palat, Vindobonensis, necnon eiusdem Musaei Hung. et Bibliothecarum Strigoniensis et Posoniensis Capitulorum in usum nostrum convertimus.