XII.
MACARIUS.
1142 - 1146.
Schmitthius, ut vidimus, Feliciani mortem ad a. 1149. differt. Fejér[275] autem, et Czinár[276], ac Lendvai[277] ad a. 1145, retrahunt. Priores illi successorem dant Martirium, Lendvay autem ad a. 1145. Quinquenum, ad a. 1146. Macharium, ac ad a. demum 1151. Martirium ponit. Porro Pray[278] Feliciani regimen a, 1139. claudit, dein ad a. 1143. successorem ponit Mycham, tum ad a. 1145. Felicianum II. catalogo suo inserit. Postea tamen eundem Muchiam seu Mycham, sub Mikone seu Michaele Colocensi Archiepiscopo latere suspicatur, inductus bis diplomatis Gyejcsae II. regis a. 1142, dati verbis: „Sacramentum hoc a Rege et Archiepiscopo Muchia confirmatum est. Ego Bachiensis Archiepiscopus laudo et confirmo”. (Vide Nrum. 69.) Ex his verbis, male intellectis, ita argumentatur: „Si Muchia idem sit cum Bachiensi Archiepiscopo, ut videtur esse; tum Muchia, quem ad a, 1143. inter Strigon. Arehiepiscopos collocaveram, ex istorum serie expungendus erit.”[279] Tardius sententiam suam iterum immutat, ac ad a. 1146. Machario inter Archiepiscopos Strigon. locum tribuendum dicit; sed hic iterum dubius haeret, an Macharius hic „idem cum Martirio, an diversus ab eo sit; etsi hoc mihi prae illo videatur,”[280] Sic etiam Katona,[281] quamvis e diplomate, quod Nro. 68. exbibemus, concludat, inter Felicianum et Martirium interponendum esse Macharium, tamen non plene hac de re persvasus, illico addit: „nisi Bacsiensibus, aut Colocensibus illum accenseamus.” Bene quidem sub Muchia Macarium latere suspicatur, illum tamen, Schmitthii assertione in errorem inductus, Archiepiscopis Strigon. adnumerare non audet; sic enim argumentatur: „Quid si vero Machiae nomen ex Machario, quem episcopum Quinqueecclesiensem vidimus ad a. 1138., corruptum est? Id sane tam facile, quam ex Martino Martyrius, efformari poterat. Si tamen et Felicianus Strigoniensis et Miko Colocensis antistes erat a. 1149., ut Schmitthius
[275] Cod. dipl. VII. II. 265
[276] Index 518
[277] In Catal. mss
[278] Hier. I. 160
[279] Ib. II. 6
[280] Epist. Exeget. in dispunct. Ganóczii. Pest 1784. 36
[281] Hist. Crit. III. 548