asserit, patet, Muchiam hoc anno 1142. neque Strigoniensem Archiepiscopum fuisse,[282] neque sub Mikone latere potuisse.” Bene hic Katona Muchiam a Mikone distinguit, sub Muchia tamen reipsa Macarium latere, huncque non Colocensem, ut alibi idem Katona expresse dicit[283], sed citra omne dubium Archiepiscopum Strigon. fuisse, Nri 68. 71. et 72. ostendunt. - Macarius hic a. 1137. episcopus, a. autem 1138. iam episcopus Quinqueecclesiensis nominatur,[284] et hic quidem Marcharius scribitur, quo nomine etiam Koller[285] illum exhibet et reipsa ita scribitur in transumto Caroli Regis (Vide Nrum. 65.), in codice autem mss. sec. XII. Marharius (vide Nrum 73.), sed utrobique calamus aberraverit. - Quo anno munus Archiepiscopi occeperit, quove vitam clauserit, incertum. Archiepiscopum illum ab a. 1142. ad a. 1146. fuisse, infra videbimus; nec ultra hunc annum amplius memoratur, Non ergo regiminis eius initium ad a. 1146. retrahi, nec finis ad a. 1149. extendi, ut Czinario quidem videtur, potest.[286] Haec cum ita sint, quomodo in diplomate Gyejcsae II. regis de a. 1145. Felicianus Archiepiscopus Strigon. occurrere potest? Crassum bic errorem aut Fejér ipse commisit, aut calamo lapsus est, qui diploma hoc adversariis Hevenesianis, unde Fejér illud edidit[287], incurius intulit. Hinc iterum apparet, quam caute Codici Fejériano praecipue in maioris momenti quaestionibus fidendum sit, et quam fundate Kollerus[288] observet: „Sane si quaevis passim apographa etiam in Capitulis, nisi haec ex originali transumpta ea esse fide digna testentur, sequi libeat, scribemus quidem nova multa, sed non multa vera.” Inspicere nobis licuit originale ipsum illius transumti, per Ladislaum Palóczi Judicem Curiae a. 1443. editi, e quo diploma hoc manuscriptis Hevenesianis illatum fuit, in boc autem non Felicianus, sed errore prorsus novo, Quinquenus Archiepiscopus Strigon. legitur (Vide Nrum. 70.) Non ergo Felicianus, ut diximus, ultra a. 1139. comparet; quantum autem ad Quinquenum, hic tam aperte calamus aberravit, ut huic vel minimum immorari, superfluum sit. Quomodo tamen e Macario, quae vox hic adscribi debuisset, Quinquenus evaserit, ne divinare quidem valemus.
[282] Alibi tamen eum ad hunc annum Archiepiscopum Strigon. facit. Hist Crit. III. 749
[283] Hist. Eccl. Col. I. 182. et Hist. Crit. III. 597
[284] Fejér Cod. dipl. II. 88. 108
[285] Episc. Quinqu. I. 188
[286] Monast. I. 63
[287] Cod. dipl. II. 124
[288] Episc. Quinqu. I. 194