68.
1142. - Gyejcsa II. Rex „tertiam partem de vsonibus, qui caperentur in Geurin, Sancto Martino” (Montis Pannoniae) restituit. „Huius secundae institutionis testis Macharius Archiepiscopus - - „.
Katona Hist. Crit. III. 549., Fejér Cod. dipl. II. 117. - Czinár Monast. I. 36. 63. ca. a. 1148. exaratum asserit his verbis: „Macharius in decreto hoc nominatus testis, epocham eius annis 1146. et 1149. concludit, quibus Ecclesiae Strigon. praefuit.” Ast Macharium eidem ecclesiae ab a. iam 1142. praefuisse, supra ostendimus, nec diploma hoc ad a. 1148. relegari potest, anno enim hoc ecclesiae Strigon., ut videbimus, verisimiliter iam Martirius praefuit.
69.
1142. - Gyejcsa II. Rex privilegia Spalatinensium confirmat. „Sacramentum hoc a Rege et archiepiscopo Muchia confirmatum est.”
Katona ib. 544., Farlati Illyr. S. III, 174., Fejér Cod. dipl. II. 119. - E Machario hic lapsu calami Muchias evasit.
70.
1145. - Gyejcsa II. Rex in litteris donationalibus monasterio de Madocsa concessis ait: „Huius siquidem donationis sunt testes: Quinquenus archiepiscopus Strigon., anthonius episcopus Quinqueecclesiensis, Belus pallatinus, - - - qui omnes tunc personaliter aderant in Curia nostra.”
E transumpto Ladislai de Paloch Iudicis Curiae a. 1443. In Arch. Aerarii Regii, Acta Coll. S. I, Iaur. Capsa 16. fasc. 13. - Hic pro Quinqueno Macarium legendum esse, supra monuimus. Fejér (II. 124) legit: Felicianus.
71.
1146. Macharius Archiepiscopus Strigon.
Mulier „Scines” praedium „Chutus” Abbatiae s. Martini de s. Monte Pannoniae donat „presentibus nobillimis Regni testibus, quorum hec sunt nomina: Macharius Archiepiscopus. - - „
Wenzel 1. c. I. 57.