75.
1152. - Mulier Margareta testamentum condit „coram omnium nobilium consencientibus, scilicet Martyrio Archiepiscopo, Belos Bano - -.”
Wenzel l. c I. 62.
76.
1156. - Martirius Archiepiscopus Strigon. ad constructum per se in ecclesia sua cathedrali altare B. M. Virginis, Matutinum et Vesperas eiusdem B. M. V. quotidie absolvendas decernit, quod ut Canonici libentius faciant, neve porro quoque coena careant, eis, consensu Gyejcsae II. Regis interveniente, decimas septvaginta villarum confert.
IN NOMINE SANCTE TRINITATIS ET INDIUIDUE UNITATIS. Anno ab incarnatione domini millesimo, centesimo LVI., concurrentibus VII., epactis uero XXVI., indictione autem IIII. Regnante gloriosissimo Hungarorum rege Geiza secundo, anno regni eias XVImo., Bele palatino comite, Henrico autem curiali comite existente. Ego martirius, dei gracia sancte stigranensis (sic) ecclesie qualiscumque minister, anno archiepiscopatus mei VI., in prefata ecclesia ad honorem beate et gloriose dei genitricis, semperque uirginis marie altare construxi, constructumque consecraui. Ad cuius servicium constitui chorum fratrum cottidie conuenire debere et ibi matutiuas et uesperas eiusdem matris domini debita ueneratione celebrare. Singulis uero sabbati diebus missam de beata uirgine maria cum aliis ofticiis, ad eam pertinentibus, sollempniter cantare, appositis uidelicet turribulis, candelabris et cereis, alijsque insignibus, que diebus sollempnibus solita sunt adesse. Sciens autem scriptum esse: qui altario seruit, de altario uiuat, simulque considerans confratres meos, ecclesie supradicte canonicos, usque ad mea tempora cena caruisse, ut iuxta uocem apostoli sufficientia nostra fratrum suppleret indigentiam, in beneficium cene LXX uillarum decimas, concessione prenominati regis et consensu tocius regni sui, eis contuli, eo scilicet iure, quo ad meum usum eas parrochialiter pertinere constabat. Ne uero cuiquam successorum meorum eas subtrahere, diminuere, uel mutare liceat, per presentis priuilegii paginam sancciri constitui et regii impressione sigilli, tam aurei, quam cerei tocius regni assensu stabiliri feci. Quod quicunque cassare temptauerit, anathemati diuino perpetualiter subiaceat et regio iudicio temporaliter puniatur. Earum autem uillarum nomina infrascripta continentur: In parrochia stigranensi, quoniam prope est et archiepiscopus ibi sepius conuersatur, X tantum uillas concessi, ubi Vranus et sarar decimant, quarum meliores IIIIor sunt hec: Mosula, malos, furnod, surlou; Mediocres sunt: Vdol, Kurt, ubi ouilia domini sunt, Wrt; Inferiores sunt: Scuodun, teluki, kesceu predium zachei episcopi. In parrochia nitriensi de uillis, quas georgius decimat, X, Quarum IIIIor meiores