78.
1156. - Euzidinus Ecclesiam, in villa Bratka constructam, occasione consecrationis necessariis providet, Martirius autem Archiepiscopus Strigon. parochialem constituit.
In nomine sancte Trinitatis et indiuidue vnitatis. Notum sit omnibus xpianis, tam modernis, quam posteris, quia dum venerabilis Pontifex Martirius, Strigon. archyepiscopus, ad consecrandam ecclesiam sancti Martini, in parochia Borsiensi, ab euzudino, eiusdem ecclesie constructore, rogatus venisset, sed ante consecracionem monens euzidinum, quod quid predicte ecclesie disponeret, omnia presentans, coram ipso et suis collateralibus scriberetur, qui hoc modo concessit: Ego euzidinus ob remedio anime mee hec dono ecclesie: altari sancte crucis omnia indumenta cum cruce deaurata; Altari sancti Martini et altari sancti Stephani Regis similiter vnicuique altari clericum vnum, Casulam vnam, cum optimo aurifrisio et gemmis ornatam, Plenarium vnum deauratum, Missale vnum, Nocturnale vnum, Psalterium vnum, Graduale vnum, Pulsatoiem vnum, nomine kusid, aratorem vnum, nomine Bechgan, cum vxore et duobus filijs et filia, tamen uxor et filia lauent indumenta ecclesie, Peccora sedecim, quorum octo sunt boues, oues quinquaginta, Terram, quam preter propinquis meis caro mercatus sum precio a foska, dimidiam partem do ecclesie, vt sacerdos eiusdem ecclesie cum clericis et pulsatoribus eam possideat, dimidiam vero filijs meis relinquo. Terra autem prima meta est lapidea, sita secus cumpuska. Hinc extendit via vsque Pristuc fluuium[308], vbi secus litus site duo arbores. Pirus et populus. Deinde per uallem iuxta terram Banensium, vbi arbores vlmi, ibi ad sinistrum ville uitk, ad dextrum ecclesie vsque metas ville Bosae. Hinc iuncta est fluuio cumpa, vbi est meta lapidea. Hec omnia nec episcopus, nec aliquis minor, preter sacerdotem ecclesie possideat, sed sub proteccione filiorum meorum sint. Item prefatus episcopus diligenter scisscitans, vbi siquis aliquid eius disposicioni contradicere conaretur, nisi in ipsa dedicacionis die, uel intribus subsequentibus diebus causam indicaret, nichil in posterum refragari presumeret; sed tamen nemo aliquid conquestus est. Omni etenim rite consecracione adimpleta, per peticionem Euzidini predictus Archiepiscopus eidem eeclesie tres villas in parochiam concessit: villam Bratka, in qua ipsa ecclesia sita est, villam Leua cum Conuentu hospitum, ibidem comorancium, villam vitk. verumtamen quia plerumque queuia magna dicta uel facta a subsequencium memoria decidunt et pereunt, eiusdem Euzidini rogatu placuit venerabili archyepiscopo, vt huiusmodi sue et Euzidini confessionis statutum ob multimodam detrahencium atque calumpniancium versucias proprio sigillo confirmatum, posterorum memorie irrefragabiliter obseruandum relinqueret.
[308] In margine manu coaeva: Pristuc fluuius wlgo perecz.