Huius rei testes sunt, qui in xpi. nomine ad eandem conuenerant consecracionem: vlkou scilicet episcopus, Johannes Nitriensis episcopus, Bolos palatinus, Comes vlkanus, Borsensis archydiaconus, Ganfridus Canonicus, Bogdan Custos, Bethleem, Bors seruiens Regis, Johannes frater Kothardi, Gok, Zah, ceteri quamplures. Scripta est autem hec cartula et signata anno ab incarnacione domini Mo. Co. (L) Sexto, Epacta XXVI. Indiccione IIII. Concurrento VII. Regnante gloriosissimo Rege Geysa secundo, prenominato quoque Martirio primatum Archyepiscopatus feliciter obtinente, predicto Belos palatino Comite existente. Quicumque autem filiorum meorum, uel quilibet propinquorum, seu quorumque alienorum doni huius aliquid extrahere conauerit, perpetue anatemati subiaceat, pius et misericors dominus omnipotens, et sancta virgo maria et sanctus Martinus, in cuius nominis honore hec dedicala est ecclesia, et omnes sancti et electi dei contra eum agant et a nostre dignitatis precepto rite excommunicatus maneat perpetuus, nisi forte emandauerit factum.
E transumpto Ludovici I. a. 1347., ubi per inadvertentiam transscribentis in dato littera L (50) emansit. In Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 40 Fase. 3. Nro. 8. - Ed. Fejér 1. c. II. 138.
79.
1156. - Litterae Ladislai regis super quibusdam possessionibus ac iuribus s. Benedicti de Gron, confirmatae per Martinum quondam Episcopum.
Textus ignotus. Fejér Cod. dipl. II. 143. - In nomine Episcopi error latere debet; inter omnes enim Episcopos Hung. ad hunc usque annum unicus huius nominis episcopus occurrit, Agriensis, nempe a. 1142. (Fejér 1. c. II. 119) ast quo iure episcopus Agriensis litteras has confirmasset? Sed etiam hic certocertius error subversatur et intelligendus venit Martyrius; sed tunc quomodo episcopus et magis adhuc, quare adiicitur quondam?
80.
1157. Mense Martio. - Gyejcsa II. Ecclesiae Strigon. sales tributarios de Nána et Kakath (hodie Párkány) confert.
+ IN NOMINE SANCTE TRINITATIS ET INDIVIDVE VNITATIS AMEN. Anno ab incarnatione domini nostri ihesu xpisti. Mo CLVII. indictione V. concurrente I. epactis VII. mense Martio, ego Geythsa, dei gracia Hungarie, dalmacie, croatie, Rameque rex, anno regni mei XVII., Martirio archiepiscopo,