stigranensi (sic) sedi presidente, Belo Palatino comite existente, pro anime mee remedio et pro salute animarum matris et patris mei sales tributarios de Nana et de cokot quotcumque in partem meam euenerint, ecclesie sancti adalberti, interueniente Geruasio Geuriensi episcopo, et eodem etiam uerbo meo tribuente, perpetuo concessi. Ne autem hoc aliquando a memoria laberetur, placuit scripto commendare et sigilli mei impressione confirmare. Si quis uero contra hoc meum statutum agere presumpserit, diuina ulcione puniatur. Huius facti conscij sunt: Mico archiepiscopus, Luca (sic) episcopus, Yppolitus episcopus, Galterus episcopus; Henricus curialis comes, Apa comes, Gabriel comes, Julilianus (sic) comes, Zachit comes. Veruntamen III. anno, cum mihi placuerit et meum preceptum fuerit, C (100) dentur sales; quiuero cerui congregari solent, in terram poni debent.
A tergo manu, parum remota, haec adiecta sunt: tributum salium de nana et de cokot, quod translatum est in zalka. - Orig., maiusculis litteris pulcherrime exaratum, sigillo, e serico rubro dependenti, p1umbeo est provisum, quod figuram regis, extensa dextra crucem simplicem, sinistra autem pomum aureum cum cruce pariter simplici, tenentis, exhibet, aversam autem partem haec inscriptio replet: SIGI - LLVM. GEISE.
REGIS. - Diploma hoc insignis est raritatis, imo unicum; nullum enim aliud vestigium adhibiti per reges nostros sigilli plumbei uspiam apparet. - In Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 31. Fasc. 1. Nro. 1. - Fejér, ut ipse fatetur, originale hoc propriis oculis vidit, et tamen valde erronee edidit 1. c. II. pag. 146. - Schmitth Episc. Agr. I. 75. - Katona Hist.
Crit. III. 670., qui haec observat: „Quum metropolitana Strigon. ecclesia s. Adalberto dicata sit, eam hic per ecclesiam s. Adalberti Schmitthius intelligit. At, quum interveniente Geuriensi episcopo Gervasio, beneficium hoc ecclesiae s. Adalberti Geisa contulerit; dubitari potest; an non ecclesia haec in Jaurinensi potius dioecesi fuerit. Exstat sane locuples praepositura s. Adalberti de Jaurino.” (Hist. Crit. III. 671.) Sed dubitare non sinunt vel loca salium Nána et kakath. seu Párkány, e regione Strigonii sita, tum id, quod diploma ad hodierum usque diem Capitulum Strigon. possideat. Nec interventio Jauriensis episcopi contrarium testatur: ille enim intervenit ut homo regius, prout dicere solemus, qui nomine Regis Capitulum in possessionem salium introduxit, quod uerba adiecta: et eodem etiam verbo meo tribuente, clare ostendunt. - Ed. Cod. Strig. II. 3., tum lythographice Magyar Sion II.
81.
1157. - Gyejcsa II. Rex abbatiam de Gissing alias NémetUjvár a Wolfero comite fundatam confirmat, „quando Strigon. archiepiscopus venerabilis Martirius fuit.”
Agamantis Palladii pag. 26. - Katona Hist. Crit. III. 666. - Fejér Cod. dipl. II. 144.