nonnisi 13. Febr. incepit; post diem hunc emanari debuerit; post diem hunc Martirius obierit, necesse est. De anno emortuali nullum est dubium, quia eodem hoc iam anno, quo diploma citatum editum est, successor eius occurit. Iuxta Schmitthium V. Kal. Maii (27. Apr.) supremum vixit. Corpus, ut ipse ultima voluntate petiit, in Basilica Strigon. sub ara virginis Matris, quam nuper posuerat, est tumulatum (Arch. Strig. I. 67.) Unde dies emortualis illi innotuerit, non prodit. Cetera sic fingit, ut fieri potuerint, sed an facta sint, ignoretur. Palkovics vero (Cat. Mss.) diem Macario supremum, Martirio tribuit, quem eundem cum Macario habuit.