XIV.
LUCAS BÁNFFY DE ALSÓ LINDVA DE GENERE GUTHKELED.
1158 - 1174.
Lehotzky[309] Lucam hunc de genere Hahold descendisse ait, quem secutus est Joannes Nagy[310]; ast e Mss. quopiam Bánffyos de Alsólindva eiusdem originis cum familia Amadé, seu de genere Guthkeled descendere est edoctus, quod etiam Lendvay asserit. Lucas hic Martirio in Agriensi episcopatu successit anno iam, ut Schmitthius asserit[311], 1151., ast in diplomatibus annis tantum 1156 - 1158. occurrit (Vide Nros 76. 77. 80 et 84.) Et vix etiam prius cathedram hanc obtinuerit, quia a. 1156 et 1157. adhuc electus scribitur. Strigonii autem illum Martirio non 1161. aut 1162., prout Schmitthius[312] vult, sed anno iam 1158. successisse, Nri 86 et 87. clare ostendunt. Initio statim regiminis sui cum intellexisset Comitem Jordanum a fatis Martirii gemmas rari pretii occupasse, ac in aerarium regium, quod curabat, intulisse, eundem iure convenit, Regiaque auctoritate ablata recepit. Ita Schmitthius[313]; verum unde haec hauserit, nobis non constat. - Quousque vitam produxerit, et an circ. a. 1179. ad superos abierit, ut Schmitthius[314] asserit, prorsus incompertum, ultimario a. 1174. comparet. - Archiepiscopus hic, ut Raynaldus[315] tradit, morum insigni probitate effloruerat, atque e vivis ereptus, plures variis morbis implicitos et calamitatibus involutos liberarat. Unde etiam sancti cognomine a multis bonoratur. Quousque negotium canonisationis eius processerit, Nri 318. et 340. ostendunt; attamen sive in Hungaria, sive in Urbe negotium istud adhaeserit, albo sanctorum illatus numquam fuit.
[309] Stemmatographia II. 40
[310] Magyarország családai Pest 1857. I 155
[311] Episc. Agr. I. 74
[312] Ib. 79. et Arch. Strig. I. 69
[313] L. c
[314] Arch. Strig. I. 76. et Ep. Agr. I. 85
[315] Ann. ad a. 1232. Nr. 54. 55