86.
1158, - Gyejcsa II. Rex Ecclesiae Spalatensis possessiones confirmat et auget, „in presentia Lucae Archiepiscopi - -.”
Farlati Illyr. S. III. 178., Katona Hist. Crit. III. 688. 701., Fejér Cod. dipl. II. 154. In alio quoque eiusdem regis huius anni diplomate iisdem verbis occurrit. Ibidem.
87.
1158. - Gyejcsa. II. Rex monasterium de s. dextra s. Stephani ab Agriensi Episcopo Sarna, ac a Ded Episcopo Vaciensi „cum consensu Lucae Archiepiscopi Strigon. consecrari fecit. - Kercselich Hist. Eccl. Zagr. I. 127., Katona Hist. Crit. II. 458. III. 703., Fejér Cod, dipl. II. 156.
88.
1158. - Lucas Bánffy Archiepiscopus Strigon. ad auctoritatem Alexandri III. Papae contra Octavianum, quem Fridericus intruserat, in Hungaria vindicandam, a s. Eberhardo Salisburgensi Archiepiscopo provocatus, eidem respondet.
„Domino Eberhardo - - Iuuauensis Ecclesiae Archiepiscopo reuerendo L. B. (Lucas Bánfi) Strigon. ecclesiae vocatus electus qualiscumque, cum irremissibili desiderio, si quid valet peccatoris oratio.” Laudat prolixe constantiam Eberhardi in his temporibus. - - Se autem ait indignum laudibus, quibus ipsum Eberhardus afficere dignatus est; dolere talia in se non esse, optare, ut sint, sperare in Deum, deinceps fore. - - In ecclesia quum plura sint membra, Eberhardum esse oculum providum et brachium; se vero pedes officiosos, nec morte, nec gladio separandum a caritate. Indicat demum, se apud regem obtinuisse, ut Alexander verus Papa in toto regno sit agnitus et receptus, ad quem iam sunt hunc in finem a rege et se transmissae litterae - -.
Hansiz Germ. S. II. 272., Fejér Cod. dipl. II. 160. ad a. 1161. reiiciunt, ast Katona (Hist. Crit. III. 726) bene observat: Quum enim illum (Lucam) vocet recens electum; hic ei titulus minus congruisset, si post Papiense conciliabulum, anno superiore celebratum, eas litteras sancti viri mutuo sibi scripsissent. Ex duobus enim publicis Geisae diplomatibus ostendimus, Lucam archiepiscopum fuisse iam a. 1158. Non igitur rite recens electus dici potuisset, si litterae datae fuissent, ut tamen plerique putant, hoc anno 1161.”