disposicio rata, stabilisque permaneat, nobilissimus Stephanus, rex hungarie, Geytse regis filius ad suplicem peticionem Georgii comitis Borsiensis, pio fauore inclinatus, per Bicenum notarium in presencia suorum nobilium, Ompud bani, Laurencii curialis comitis, Luce comitis, Ruben comitis, Fulconis comitis, Fonsol comitis, Sigillo Regie maiestatis sue hanc cartam muniri precepit. Si quis ergo inposterum huius salubris oblacionis datum infringere, aut violare temptauerit; omnipotentis dei gracia et sancti Stephani Regis adiutorio careat, Regieque maiestatis anathemati subiaceat.
Inferiori margine, manu, ut videtur, sec. 13., adnotatur annus 1160., a tergo iterum sed alia, pariter antiqua manus correxit in 1161. - Bicenus notarius a. 1162. (Fejér 1. c. II. 164), Ampud, qua banus, a. 1164. (Ib. 169), Laurentius Curialis comes autem a. 1165. (ib. 173.) primum comparent; ideoque diploma hoc ca. 1165. emanatum fuerit. In omnem autem casum est Stephani tertii, quia in textu Stephanus hic filius Gyejcsae Regis appellatur; iam autem nisi Gyejcsa II. habuit filium Stephanum, nempe hunc tertium. - A tergo manus sec. 15. adiecit: „Item magna Zelepchen continet terram XII aratrorum Regalium, sed insuper quidam Michael, Myko dictus, de eadem Zelepchen addidit eidem terram ad vnum aratrum, similiter ad vnum aratrum Regalem, Eciam Insuper Minor Zelepchen continet terram quatuor aratrorum. Et sic vtraque Zelepchen continet terram XVII Aratrorum, idest Nagh Zelepchen XII et Insuper et terram vnius Aratrj mensure Regalis. Item predium Edeci.” - Sigillum regem in throno sedentem, exhibens, sed penitus iam extritum, e corrigia pendet. - Orig. aterrimo calamo nitidissime exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 9. Fasc. 1. Nro. 1. - Edidimus Cod. Strig. II. 4., tum M. Sion II. 36. et inde Wenzel 1. c. VI. 104.
96.
1169. - Stephanus III. Rex litteris suis Lucae Strigon. et Cosmae Colocensi ac omnibus ecclesiasticis personis directis, constitutionem Gyejcsae regis, patris sui, super depositione et transmutatione episcoporum; „videlicet, quod absque auctoritate et consilio eius (Papae) - - depositionem seu translationem Episcoporum non faceret,” confirmat. „Praeterea Antecessorum nostrorum consuetudinem, retro temporibus habitam, relinquentes, - - decedentibus episcopis, in rebus episcopalibus procuratores laicos de cetero non ponemus.” -
- - „Regales praepositi vel abbates de suis praeposituris vel abbatiis seu dignitatibus non amodo deponentur, inhac parte consuetudini nostrae antiquae per nos et posteros nostros renunciantes.” - - „Ad haec C. Archiepiscopus Coloc., omnes episcopi et electi, regales praepositi et Abbates, munificentiam, ac libertatem, quam pro reverentia - - Papae nostri Alexaudri (III.) necnon et M. - - Apostolicae sedis legati sibi concessimus, attendentes, pravam suam consuetudinem et omnibus canonibus obviantem, quam in instruendis et destruendis praepositis aliisque - - ecclesiasticis beneficiis subtrahendis exercebant,