penitus reliquerunt. Vnde - - stabilimus, quod nulli archiepiscoporum, episcoporum, electorum, praepositorum, abbatum deinceps licentia pateat de praeposituris suos praepositos removere vel alias ecclesiasticas personas suis dignitatibus aut eccl. beneficiis privare, nisi forte de crimine fuerint convicti, vel confessi.”
E copia, ut videtur, romana sec. 17. in Arch. eccl. Primat. veteri Nr. 2., Baronius ada. 1169. N. XL., Contelor Concordiae Alex. III. P. cum Frid. I. Imp. Paris 1632. 195., Kollár Hist. Dipl. Juris Patron. 119, Péterffy Conc. I. 65, Murator. III. p. I. pag. 474, Pray Annal. Reg. Hung. I. 170., Katona Hist. Crit. IV. 183, Fejér Cod. dipl. II. 180. - Has magni momenti litteras nonnulli Belae III, Regi adtribuunt. Nos, licet Copia memorata nomen regis reipsa littera B. exprimat, annum subscriptum secuti, cum Katona (ib. 187.) eas Stephano III. asserimus. Memorari meretur pravae huic consvetudini Archiepiscopum tantum Coloc., non item et Strigoniensem renunciasse, verosimiliter quia in provincia sua mos ille non viguit.
97.
1169. - Lucas Bánffy Archiepiscopus Strigon. provincialem synodum Strigonii celebrat.
Vestigia eius reperit Péterffy (Conc. I. 63) in Manuscriptis Otrokocsianis, quae utrum fide digna sint, asserere non valemus; certum solummodo est, synodi huius mentionem nuspiam occurrere. Huius indicendae occasionem dedit Stephanus III. Rex, aerarii e fundis sacris augendi cupidior, quam par erat, ast ab Archiepiscopo admonitus, errata correxit, ut Nrus. 96, ostendit. Ita post Péterffyum Schmitthius (Arch. Strig. I. 72. et Episc. Agr. I. 83.)
98.
Ca. 1169. - „Post mortem - - Regis (Gyejcsae) - - Jeronimus et
Cornelius - - Abbatem de Monasterio (Szent Jog) expulerunt, Monasterium
desolaverunt et bona eius diripuerunt, quos Dominus Lucas (Archi) Episcopus Strigon. propterea excommunicavit et ubique in Regno isto de voluntate Regis Stephani, filii Geyzae, denuntiari fecit. - - Ordinavit insuper (Rex), quod dictum monasterium sub nullius potestate, nisi Regis Hungariae et Archiepiscopi Strigon. constituatur.”
Simon Supplem. ad Dissert, de Dextra s. Steph. 94., Kercselich. Hist. Eccl. Zágráb. 127., Pray Dissert. de s. Steph. 21., Katona Hist. Crit. IV. 194., Fejér Cod. dipl. VII. I. 161. et extr. II. 156.