ad quem regnum iure pertinebat, evocare satagebant. E contra reliqui, quod Bela adolescens olim ad Graecos traductus fuerit, istosque ob fastum et acceptas bellis superioribus iacturas aequanimiter non ferrent, veriti, ne iuvenis, alienos mores edoctus, rempublicam ad Graecanicum ingenium administraret (Pray Annales I. 163.); fratrem eius Gyejcsam regem eligere voluerunt. His ultimis Praelati etiam adhaeserunt. Haesitantes attamen praevenit Manuel Graecorum Imperator; hic enim Stephani mortem inaudiens, Belam, Graecis Alexium, „cum splendido comitatu - ut Nicetas perhibet - et maximo apparatu regio ad Pannoniae dominatum accipiendum ablegavit”. (Katona Hist. Crit. IV. 220.) Belae partes subin et Reginae viduae adhaerentes, cum vana se spe ductos intellexissent, tuiti sunt. Cum autem Lucas Archiepiscopus graecos mores constanter abhorrens, nec precibus, nec Papae mandato flecti potuisset, munus coronationis hac unica vice Archiepiscopo Colocensi concessum fuit. (Nr. 181.) Licet autem ius Ecclesiae Strigon. omnimoda cantela hac occasione firmatum fuerit; unicus tamen etiam casus hic liti subin occasionem dedit (Nr. 191. 192.). - Schmitth igitur Belam hunc a Luca Archiepiscopo coronatum fuisse, erronee adstruit. (Arch. Strig. I. 75. et Epist. Agr. I. 84.)
105.
1174. 13. Jan. - Bela III. Rex Hungariae ius Archiepiscoporum Strigon. coronandi Reges solemniter agnoscit.
Ego Bela (Dei) gratia Vngarie, Dalmatie, Croatie, Rameque Rex, diuina disponente clementia suscipio Coronam de manu Colocensis Archiepiscopi, sednon in preiudicium Strigon. Ecclesie, quominus Vngarici Reges ab eiusdem ecclesie Archiepiscopis semper debeant in posterum coronarj.
E Nro 181. - Fejér. Cod. dipl. III. I. 92. et VII. I. 166. - Bela a. 1174. 13. Jan, est coronatus (Katona IV. 230.), hac igitur die litteras has ediderit, est necesse.
106.
Ca. 1174. - Bela III. Rex duas partes tributi de foro Strigon. Capitulo Strigon. confert.
Diploma interiit. Sed cum Nrus. 118. donationem hanc tempore Lucae Arehiepiscopi factam dicat, archiepiscopus autem hic ultra a. 1174. non occurrat; nec econtra Bela III. ante annum hunc regnaverit; consequens est, eam hoc anno a rege, procul dubio in suae coronationis memoriam factam fuisse. Licet enim coronatus fuerit a Colocensi Archiepiscopo, ius tamen Ecclesiae Strigon. coronandi Reges Hung. etiam hac ratione certocertius agnoscere et probare voluit.