ipsa nocte rex veneno interiit, appotiatus, ut dicitur, a fratre suo, quem de terra eiecerat. Unde gravi afflictione constricti, ignorabant, quid facerent. - - Consilio autem habito, missi sunt ad archiepiscopum, qui tunc in civitate constitutus erat, regii funeris exsequiis occupatus, Conradus episcopus, Henricus abbas, Bertoldus abbas, utipsius ordinatione, dux saxoniae ducem itineris habere posset. Qui benevolum se huic negocio exhibuit, et convocatis principibus, tandem ordinatum est, ut Florentius supra nominatus, cum duce procederet via, qua coeperat.
Arnoldus Lubecensis ap. Leibnitz. Scr. rer. Brunsv. II. 631., Katona Hist. Crit. IV. 211. - Videtur Arnoldus Stephanum III. cum patruo Stephano IV., quem veneno sublatum esse quidam asserunt, confudisse. Chronicae enim nostrae naturali illum morte exstinctum fuisse, his verbis innuunt: „Idem vero Rex Stephanus (III.) filius Geise, migravit ad dominum a. d. 1173., quarto nonas Martii, feria prima, cuius corpus Strigonii quiescit.” Marci Chron. pag. XCVIII., Thuróczi Chron. II. c. 68., Chron. Bud. pag. 188., ubi Podhradczky haec observat: „Primus Hungariae regum, qui hic sepeliri voluit, forte apud Hospitalarios, quibus in honorem s. Stephani hospitale erexerit.” Ast hospitale hoc iam a Gyejcsa II. erectum fuisse, Nro. 115. docebimus.
103.
1174. - Stephanus III. Rex dispositionem Stephani, Comitis Myske filii, de bonis suis factam, coram „magnatibus suis, Luca Strigon. Archiepiscopo” et aliis confirmat.
Fejér Cod. dipl. VI. II. 413.
104.
1174. 13. Jan. - Lucas Bánffy Archiepiscopus Strigon. Belam III. coronare renuit.
Quum propter quasdam causas, sicut credimus tibi notas, (pater tuus) regalem non posset obtinere coronam, felicis recordationis Alexander papa, praedecessor noster, post multas exhortationes, praeceptiones et commonitiones, Strigoniensi Archiepiscopo factas, ut ei regium diadema conferret; quum ipse non posset ad hoc aliquatenus inclinari, tandem Colocensi Archiepiscopo districte praecepit, ut ipse illum, absque praeiudicio Strigon. Ecclesiae coronaret in Regem; et sic ad mandatum apostolicae sedis obtinuit coronari.
E litteris Innocentii PP. III. ad Emericum Regem a. 1204. directis. Theiner Mon. Slavorum 35., Fejér Cod. dipl. II. 436. - Exstincto Stephano III. Rege, in tres factiones Proceres abierunt; pars magna Stephanum uxorem gravidam reliquisse putantes, exspectandum, quam prolem vidua enixura esset, statuerunt. Alia pars Belam III. fratrem defuncti regis,