XV.
NICOLAUS I.
1181 - 1183.
Scriptores saepius a nobis iam producti, Lucae Bánffy successorem dant Nicolaum. Sed quaestio haec inde a Prayo controverti coepit, qui primo illis assentiens, Nicolaum ponit ad annos 1180. et 1183.[316]; tardius tamen diploma quoddam Belae III. Regis, quod erronee, ut videbimus, a. 1175. tribuitur, secutus, sententiam suam ila revocat: „Ex quo patet, Lucae regimen inter Strigon. Archiepiscopos nimis a me productum fuisse et quia Nicolaus successor Lucae ex Castro Strigoniensi (opere nempe Francisci Perényi sic intitulato) sumtus est, nec opus sit duos Jobos statuere, nihil vereor, Jobo huic, expuncto ex serie Strigoniensium Nicolao, regimen ab anno 1175. ad 1202. tribuere.”[317] Haec etiam Katona[318] et Fejér[319] acceptant. Czinár[320] autem post Lucam ad a. 1175. Jobum, ad a. 1183. Nicolaum, tum ab a. 1186. iterum Jobum in serie Archiepiscoporum collocat. Lendvai econtra annis 1180 - 1184. Nicolaum, ab a. autem 1185. Jobum Archiepiscopatui praefuisse scribit. Uti videre est, omnis difficultas e memorato Belae III. Regis diplomate procedit, quo Canonicis Zagrabiensibus et „Vgrino tunc temporis electo” Zagrabiensi praedia, a Prodano „quondam Episcopo Zagrabiensi” ecclesiae collata, confirmat, quodve sic concluditur: „Factum est autem hoc privilegium a. dom. inc. 1175. regnante gloriosissimo rege Bela III. secundi Geyzae Regis filio, Job Strigon. Archiepiscopo existente, Paulo Colocense Archiepiscopo existente, - - Vngrino Zagrabiensi electo, et aliis - -existentibus.” Diploma hoc primus edidit e Mss. ut videtur, Raphaelis Levakovich et Georgii Marcellevich, Balth. Kercselich,[321] tum Farlati,[322] Katona[323] et Fejér[324], recentissime autem Tkalcic[325] „e libro privilegiorum Episc. Zagr.”. Originale igitur non amplius superest
[316] Hierarchia I. 160.
[317] Ib. II. 339. e).
[318] Hist. Crit. IV. 189. et Hist. Eccl. Col. I.187
[319] Cod. dipl. VII. II. 265.
[320] Index 518.
[321] Hist. Eccl. Zagrab. I. 78.
[322] Illyr. S. V. 355.
[323] Hist. Crit. IV. 235.
[324] Fejér Cod. dipl. II. 188.
[325] Mon. Eccl. Zagr. I. 3.