superest. Iam si diploma hoc reipsa anno, ut praetenditur, 1175. editum fuisset; tunc, quia a. 1181 - 1183. Archiepiscopus Strigon. certissime Nicolaus fuit, illi Jobus et praecedere et sequi debuisset, vel adminus Jobum, qui praecessit, ab illo, qui sequebatur, distinguere deberemus. Idem prorsus valeret de Paulo Archiepiscopo Colocensi, nam et hic a. 1188. denuo comparet[326] anno tamen 1176. interponitur Andreas Episcopus Coloc.[327]. Sed idem etiam de Prodano obtineret, qui in diplomate hoc bonae memoriae et condam Episcopus Zagrabiensis vocatur, adeoque satis mortuus indicatur, quin et successor eius Ugrinus electus nominatur; et tamen a. 1176. denuo comparet Prodanus ut electus, a. autem 1177. ut episcopus Zagrabiensis,[328] Ergo prout Jobus, itaet Paulus Colocensis et Prodanus Zagrabiensis in primum et secundum huius nominis episcopum, utrobique uno Episcopo alio interiecto, distingui deberent. Hoc autem verisimile non esse, cuilibet ultro patebit. Diploma ergo hoc multo tardius editum fuerit. Probabilius qui diploma hoc descripsit, numerum decenarium in anno transilivit, adeoque loco MCLXXXV., erronee scripsit MCLXXV. - Alia difficultas e bulla Innocentii III., Nro 181. exhibita, oritur, in qua editores Bullarii[329] pro Luca (Bánffy) legerunt Laurentius. Pray[330] quidem Laurentio Lucam substituendum esse docuit; Katona[331] tamen Prayo non satis fidens, verbis eius haec subiicit: „Si tamen Laurentium editores in autographo legerunt; hunc hoc nomine secundum inter Lucam et Jobum - - collocare debemus.” Sed omnem controversiam ipsum originale dirimit, in quo nec Lucas, nec Laurentius, sed L. solummodo comparet; quia autem Laurentii I. Archiepiscopi regimen - ut bene Prayus observat - ad tempora Belae III., cuius dissertam mentionem Innocentius facit, extendi non potest, alius autem Archiepiscopus, cuius nomen littera L. inciperet, praeter Lucam Bánffy toto hoc seculo non comparet; necessario Lucas hic intelligendus est. - Difficultatibus his sublatis, Nicolaum Lucae successorem in Archiepiscopatu statuimus, - Quali munere antea functus sit, incertum; idem tamen fuerit cum Nicolao, qui a. 1146. „regiae capellae praesidens”[332], a. 1156. Sigillator Regius (Vide Nrum, 76.), a. autem 1163. Varadiensis episcopus vocatur.[333] Et reipsa ex eodem hoc fonte Varadiensem illum ab a. 1163. ad 1179. statuunt Kereszturi[334] et Ganóczy.[335] Econtra Schmitth. ex Mss.
[326] Fejér Cod. dipl. II. 245.
[327] Ib. 193.
[328] Kercselich I. c. 78.
[329] III. 133.
[330] Hier. I. 113.
[331] Hist. Crit. IV. 230.
[332] Fejér Cod. dipl. II. 130.
[333] Ib. 166.
[334] Comp. Descriptio Episc. Varad. I. 34.
[335] Episc. Varad. I. 42., pag. tamen 44. eundem Ecclesiae huic praefectum fuisse a. 1169. vel 1170. scribit.