XVI.
JOBUS.
1185 - 1203.
Hunc e Zagrabiensi sede ad Quinqueecelesiensem translatum perhibent e Mss. quodam antiquo Kercselich[339] et qui eum sequitur Farlati[340], indeque ad Strigoniensem metropolim migrasse dicunt. Szörényi Jobum quidem ad a. 1181. Quinqueecclesiensem statuit, quin tamen illum ad Strigoniemem sedem evectum fuisse doceret. Cui adhaerendo Koller, Jobum hunc Strigoniensem Metropolitam effectum esse, nullo idoneo testimonio confirmari ait[341]. Schmitthius econtra Quinqueecclesiensem antea episcopum statuit.[342] Pray autem Szörényium prius secutus[343], tardius sententiam immutavit, et Jobum e serie Episcoporum Quinqueecclesiensium expunxit[344], Zagrabiensibus episcopis autem extraserialiter tantum adnumerat[345]. Fejér tandem illum inter Quinqueecclesienses ad a. 1174 - 1182. recenset,[346] sicque illum distinguere videtur a Jobo nostro, quem Archiepiscopum iam ab a. 1175. ad a. 1203. statuit.[347] Sed quam erronee Fejérius Catalogos suos contexuerit, inde patet, quod in toto Codice suo diplomatico Jobi huius, qua Episcopi Quinqueecclesiensis mentio nuspiam compareat, quin potius ad a. 1163 - 1186. adeoque ad annos quoque, quos Jobo tribuit, Macarium in diplomatibus producit episcopum Quinqueecclesiensem; bene ergo Czinár Jobum hunc e Catalogo episcoporum Quinqueecclesiensium expungit. Ubi antea Jobus noster munus episcopi obierit, quandoque infula Strigoniensi decoratus fuerit, determinari vix umquam poterit. Prima eius mentio, qua Archiepiscopi iam Strigoniensis, occurrit in diplomate quodam Belae III. Regis de a. 1185., his verbis: „Venerabili Job Strigoniensem Ecclesiam feliciter gubernante.”[348] - Vitam ultra a. 1203. producere non potuit, prout ea, quae de successore eius dicturi sumus, uberius ostendent.
[339] Hist. Eccl. Zagr. 76.
[340] Illyr. S. V. 354.
[341] Hist. Episc. Quinqu. I. 215.
[342] Arch. Str. I. 80.
[343] Koller 1. c. 216. f).
[344] Hier. I. 203. II. 339. e).
[345] Ib. II. 339.
[346] Cod. dipl. VII. II. 270.
[347] Ib. 265.
[348] M. Tört. Tár II. 172. Wenzel 1. c. I. 78.