114.
1186. - Bela III. Marcum et Petrum, quos Job Archiepiscopus Strigon. Jobagiones ecclesiae suae asseruit, cum se Nobiles esse edocuerint, in libertate confirmat et eisdem tertiam partem terrae Vajka assignat.
In nomine patris et filij et spiritus Sancti. Bela dei gracia rex Hvngarie tercius, bone memorie Geyse regis filius, vniuersis xpi. fidelibus, ad quos littere presentes peruenerint, salutem in eo, qui est salus omnium. Quoniam facta queque mortalium ingrata posteris celat obliuio, propterea ueterum sagacitate compertum est, ut successoribus litterarum officio tamquam recencia reluceant. Hinc est, quod ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, ut Job archiepiscopus Strigon. traxit quosdam homines de posoniensi prouincia, Marchum et Petrum, in nostram presenciam, agens contra ipsos super libertate eorum, et asserens eosdem iobagiones ecclesie prenominate. Hij uero dicentes se esse liberos et militari armatu in exercitu domini regis equitandos, tamquam decet nobiles seruientes, perceptis igitur ipsorum responsionibus, cum multis nostri regni magnatibus adiudicaramus, ut utrinque responsiones testimonijs comprobarentur, quod dictus archiepiscopus se facturum nequaquam susscepit, sed dictis hominibus comprobare permisit; die ergo statuto cum multis nobilibus et ignobilibus, tam magnatibus, quam seruientibus et iobagionibus castri prenominati, cum quibus ab inicio uite sue permanserant, suas libertates satis honeste comprobauerunt, quorum responsiones nos ac nostri iustas esse considerantes, ac uoluntatem nostri patris spiritalis confringere nolentes, XII preelectos homines ex testibus predictorum, quos dominus archiepiscopus elegit, in sacramentum fidei adiudicauimus, tali tamen condicione, ut statuto sacramento fidei in nostra capella, terra vayka, quam ipsi hereditariam eorum asserebant, libere eisdem cum sua libertate existeret; qua disposicione facta, magnates nostri regui ad reformacionem pacis ut ipsos permitteremus nimis rogitartunt, quod et concessimus; gracia igitur ipsorum multi nobiles nostri regni in disponendo laborauerunt, et ipsos pacatos asserentes tali modo, ut dictos homines cum sua libertate libere permansuros permitteret, terciam partem dicte terre eisdem statuendo, quorum disposicioni nec nos coritradiximus, sed precipientes Mokvd, nostro fideli, de genere Solomun, ut dictam terciam partem terre circumquaque metis assignando, statueret eisdem, perhenniter perdurandam. Vt igitur ipsorum libertas per calumpniam processu temporum in irritum ab ipsorum heredibus nequeat prouocari, presentes litteras per adrianum, budensem prepositum, nostrumque cancellarium fecimus scribi et regie auctoritatis sigillo muniri precepimus. Et quando iuris ordo super ac re est adornata, istorum presencia fuerat interposita, Macharij uidelicet