sub bulla vallatae, habebantur, quod idem Bela rex canonicis ecclesiae b. Adalberti Strigon. in utilitatem et profectum eorum tres partes tributi de foro Strigon., ad ius regis pertinentes, divinae remunerationis intuitu ordinasset, quartam tantum partem ad ius regis retinendo.” Katona ib. 332.
119.
1189. 4. Jun. - Bela III. Rex Fridericum I. Imperatorem cum crucesignatis Strigonii hospitaliter excipit.
Post haec iter faciens, circa pentecosten (28. Maii) venit ad portam Vngariae, ibique dies pentecostes celebrando quievit. - - Quum autem dominus
Imperator in civitatem venisset, quae Gran dicitur, quae Vngarorum est metropolis, rex ei in propria persona cum mille militum comitatu solemniter occurrit, omnique devotione se non solum hospitalem, sed etiam officiosum exhibuit. Imperatore autem quatuor diebus ibi moram faciente, ex consilio principum propter nimiam tumultuantis exercitus insolentiam stabilis et firma pax in exercitu sub iuramento firmata est. Regina autem dedit domino imperatori tentorium optimum et domum desuper de scarlatico et tapete iuxta latitudinem et longitudinem ipsius domus et lectum, culcitra et operimento pretioso magnifice ornatum, sedemque eburneam cum cussino lecto praepositam. Et ne quid excogitatis deesset deliciis, albus et parvus venatorius super tapete discurrebat caniculus. - - Exinde rex imperatorem in castrum, quod Gran dicitur, recepit, transito flumine eiusdem nominis, a quo ipsa civitas, in qua prius moratus fuerat et castrum ipsum nomen acceperat; ibique dedit rex imperatori duas domos plenas farinae purissimae. Imperator vero, quia farina opus non habebat, dedit eam populo pauperi, ubi propter nimiam avaritiam tumultuantis populi tres homines farina obruti sunt.
Arnoldus Lubecensis ap. Leibnitz. Script. rer Brunsv. II. 677. - Katona Hist. Crit. IV. 353. - Godefridus Coloniensis Imperatorem Strigonium 4. Junii advenisse his perhibet: „In octava Pentecostes occurrit eis rex Vngariae cum regina, obtulitque imperatori tentorium operosum, quod portare vix poterant tria plaustra, et alia insignia. - - Venientibus namque eis ad civitatem s. Georgii (suburbium nempe Strigonii) praeparari iusserat domum plenam farina et pabulum, ex quibus quisque pro libitu accepit.” Ap. Freher germ. rer. script. I. 352. - Katona 1. c. 352. - Idem dicit Anonymus ap. Canisium III. II. 506. „lmperator ergo cum exercitu ingressus est fines Vngariae et Pannoniae partes transiens, pervenit Strigonium, ubi ab ipso rege et regina plenius et cum maiori honoris exhibitione praesentialiter salutatus, magnifice sicut decebat, ab eis receptus est et iucunde.” Katona 1. c. 363.