spetialiter habere dinosceris, studiosius commendantes, tam priuilegia ecclesie tibi commisse canonice a predecessoribus nostris indulta, quam etiam indulgentias, uel alia quelibet Regalia scripta, saluis ecclesie Romane priuilegijs, auctoritate apostolica illibata precipimus et inconcussa seruarj. Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ej ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dej et beatorum Petrj et Paulj apostolorum eius se nouerit incursurum, Datum Laterani Idibus Decembris, Pontificatus nostri Anno Primo.
Bulla e roseo et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Primat. eccl. vet. Nr. 4. - Fejér Cod. dipl. II. 275.
125.
1191. 20. Dec. - Coelestinus PP. III. ius coronandi, tum iurisdictionem spiritualem in domus regiae Officialium praepositos Archiepiscopo Strigon. confirmat, et Praeposituram exemtam Teutonicorum iu Transilvania rati habet.
Celestinus episcopus, seruus seruorum dej. Venerabilj fratrj ... Strigon. Archiepiscopo, Salutem et apostolicam benedictionem. Tue deuotionis Feruorem, quam circa Romanam ecclesiam et nos specialiter habes, certis rerum indicijs cognoscentes, tuis desiderijs duximus et petitionibus annuendum, et tam in coronatione Regis, iuxta quod in Registro bone memorie C., predecessoris nostrj habetur inscriptum, tibi priuilegium confirmamus, quam etiam Regie domus officialium prepositos uinculo anathematis alligandi et in causis spiritualibus iudicandi, plenam et illibatam, tuam fraternitatem habere decernimus potestatem; ita siquidem, ut nullus Vngaricj Regni prelatorum, nisi tu solus, sicut etiam in Regia concessione habetur, beate memorie predecessoris nostri, Alexandrj, auctoritate, ac nostra tue ecclesie confirmata, id presumpcione qualibet audeat attemptare. Cum autem ecclesia Theutonicorum Vltrasiluanorum in preposituram sit liberam instituta, et eisdem, quibus (et alie) prepositure exempte, libertatis (insignibus redimita, et eam) autentico scripto karissimus in xpo. filius noster B. illustris Rex Vngarie studuit communire, quam etiam dilectus filius noster Gregorius, sancte Marie in porticu diaconus Cardinalis, tunc apostolice sedis legatus, priuilegij sui munimine roborauit et apostolica postmodum auctontas confirmauit, eandem institucionem ratam habentes, precepimus nostri Registrj serie continerj, perhennj memoria duraturam. Nulli ergo omnino hominum - - cet. consvete. Datum Laterani XIII. kalendas Januarij, Pontificatus nostri Anno Primo.
In complicato inferiori margine: „bone me(morie) recolende uir(?) in partibus Vngarie.” Sig. plumb. e flavo et roseo serico pendet. Orig. exesum, nec amplius per integrum