139.
1198. - Emericus Rex decimas de proventibus Regalibus, a s. Stephano et Ladislao regibus Archiepiscopo Strigon. concessas, confirmat, et Palatium in Castro Strigon. eidem Archiepiscopo donat.
In Nomine sancte Trinitatis et indiuidue Unitatis. Emricus (sic) dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, rameque rex, omnibus notificamus, Quod quia sanctissimus rex Stefanus et beatus Ladizlaus rex Hungarie reges, nostri patres et predecessores, ordinauerunt, recepto apostolico mandato, ut de omnibus prouentibus regalibus, nunc habitis et quoque modo et nomine habendis, atque ampliandis, rex Hungarie quicumque fuerit a deo coronatus per sedem Strigoniensem, insignum catolice fidei, decimam soluere deberet archiepiscopo Strigon., a quo fidem baptizmatis et coronam receperunt; nos eadem fide, qua ipsi saluari uolentes, in perpetuum statuimus, quod de omnibus prouentibus regalibus archiepiscopus Strigon. decimam ad plenum recipere debeat, prout semper receperunt. Item decimam tributorum in terra Scipiensi et in posonio, ipsi domino arehiepiscopo Strigon. in perpetuum promensa sua, sicut per sanctos reges erant donate. Item pro salute nostra et pro discordia uitanda, exemplo sanctorum regum, donauimus in perpetuum domum regalem in Castro Strigon., que nondum fuit opere consumata, eidem Strigon. archiepiscopatui; tamen tempore necessitatis nostre ipse dominus Archiepiscopus nos in eadem recipere teneatur. Datum per manus domini Kaptapani (sic) episcopi agriensis, aule nostre cancellarij. Anno ab incarnacione Domini Mo. Co. nonagesimo octauo.
Sigillum e crassa rubra sericea zona pendebat. Orig. lacerum in Arch. Prim. sec. Lad. J. Fasc. 1. Nro. 1. - Edidit Fejér 1. c. II. pag. 324.
140.
1198. - Emericus Rex donationem telonii Strigon., Ecclesiae Strigon. a patre suo factam, confirmat et ampliat.
IN NOMINE SANCTE TRINITATIS ET INDIUIDUE UNITATIS. Hemericus, dei gracia Hungariae, Dalm., Chrouaciae, Rameque rex, in perpetuum. Regie serenitatis clemencia uniuersos, pie in xpo. uiuentes, protegere consueuit ac fouere; specialius tamen ecclesiae dei, per quem reges regnant et locis religiosis promptum solet fauorem inpendere et debitae prouisionis graciam deligencius impertiri. Hinc est, quod nos piis progenitorum nostrorum uestigiis inherentes, tres partes thelonei strigoniensis, quas felicis memorie rex B., pater noster, diuinae retribucionis intuitu contulit ecclesiae