137.
1198. 21. Oct. - Innocentius PP. III. Archi et Episcopos ad revindicandum Ecclesiae Hungariae ius asyli excitat.
N. Strigoniensi et Coloc. Archiepiscopis et Suffraganeis suis. - - - Quum enim, sicut audivimus, Ecclesia Dei in Regno Hung, in tanta reverentia olim consueuerit haberi, vt si etiam publicus latro ad eam ob tutelam sui corporis confugisset, sub eius consisteret immunitate securus, et quamdiu lateret ibidem, tanquam innocens servaretur; nunc evacuata omnino tanta per iniquitatis filios libertate, non tantum nocentes personae, verum etiam res sacrae et aliae, ibidem pro securitate depositae, violenter ab Ecclesiis extrahuntur. Vnde nos - - praecipimus, quatenus - - eos, quos temerarios violatores earum uobis esse constiterit, tam nostra, quam vestra auctoritate suffulti, - - vigore sententiae compescatis. - - Datum Laterani XII. Kal. Nov.
Subiicitur in fine: „Scriptum est N. illustri regi Vngariae, ut in his, quae pro libertate Ecclesiae praedicti archiepiscopi et episcopi duxerint statuenda, suum eis auxilium et consilium impendat pariter et favorem.”
Innoc. III. Decr. et epist. ed. Rom. f. 193. p. 2., Katona Hist. Crit. IV. 528., Fejér Cod. dipl. II. 331.
138.
1198. 21. Oct. - Innocentius PP. III. clerico Archiepiscopi Strigon., de periurio consultus, rescribit.
Magistro Apoll. - - Sciscitatus es -, utrum ille, qui iura alicuius ecclesiae servare ac pro posse defendere iuramento tenetur, si necessitate imminente, sub debito iuramenti ad hoc fuerit requisitus, et nolens hoc facere, ad sedem Apostolicam duxerit appellandum; periurii reatum incurrat. Nos - - respondemus, quod in hoc articulo appellantem a periculo talis appellatio non excusat; imo nisi aliqua difficultas obsistat, propter quam non possil requisitus Ecclesiae subvenire, culpa periurii potius irretitur. Datum Laterani XII. Kal. Nov.
Innoc. III. Decr. et epist. ed. Rom. f. 194. p. 1., Katona Hist, Crit. IV. 503., Fejér Cod. dipl. II. 323.