147.
1199. 14. Dec. - Innocentius PP. III. iuribus Episcopi Transilvani contra Archiepiscopum Strigon. et presbiteros Flandrenses cavet.
Adriano Ultrasilvano Episcopo. - - Statuimus, vt si aliquod scriptum contra sententiam, quae contra Flandrenses sacerdotes, qui positi sunt in terra sancti Michaelis[360] guondam decimali, super iure parochiali pro te lata est, per subreptionem appareat impetratum, viribus careat. - - Illud quoque decernimus, - - vt si - - N. Strigon. Archiepiscopus et Cibiniensis Praepositus, aut ipsi Flandrenses presbiteri - - iudices aliquos impetraverint, quos vel habeas adversarios, vel manifeste possis probare suspectos, ad recusandum illos, liceat tibi Sedem apostolicam interpellare. - - Datum Laterani XIX. Kal. Jan.
Innoc. III. Decr. et epist. f. 416. p. 1., Katona Hist. Crit IV. 536., Fejér Cod. dipl. II. 348. - Bene istinc Pray (Hierarch. II. 210.) colligit, Praeposituram Cibiniensem iam tum sub iurisdictione Archiepiscopi Strigon. fuisse.
148.
1199. - Emericus Rex patronatum Praepositurae S. Spiritus iuxta Makra comitis Dénes a filiis Beche, ob dilapidationem substantiae aufert et filiis comitis Onch confert.
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Emericus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rameque Rex in perpetuum. Quoniam humani generis miseranda condicio vite sue breuitatem, ad supplicium sue transgressionis diuinitus institutam, in facultatem sue cupiditatis consueuit assumpmere; Necesse est humane vite rectoribus instabilem presencium noticiam, quam uite breuitas diu continere non potest, uiuacibus litterarum notulis ad tempora futurorum extendere. (H)ac itaque consideracione intenti, indelebili scripturarum testimonio commendare dignum duximus, vt fidelibus nostris, filijs Onch comitis, Johanni scilicet et Jacobo et Onch, patronatum[361] ecclesie sancti Spiritus, monasterij videlicet Dyenus comitis, quod supra fluuium Crisij iuxta Macra situm est, pro elegancioris industrie forma et sagacis ingenij prosapia, nec non et conseruande equitatis pericia, iure hereditario conferremus, et a destructoribus, ac disturbatoribus, atque substancias militancium dei dilapidantibus et precium Cruoris xpi. tamquam propria largientibus
[360] Ecclesiae nempe Transilvanae.
[361] Fejér: quarto natu!