XVII.
UGRINUS DE GENERE CHÁK.
1204.
Ugrinus prout exiguo tantum tempore habenas principis Ecclesiae rexit, ita brevem sui nobis reliquit memoriam. Episcopatum tenuit primum Zagrabiensem ab a. 1185., quo Electus in diplomate Belae III. vocatur.[369] Kercselich[370] diploma hoc, ut alias iam observavimus (Vide pag. 125.) ad a. 1175. figens, Ugrinum hoc anno Zagrabiensem statuit, nec eum hic ultra 1176. sedisse putat. Inde ad Jauriensem, sedem transiit et quidem ab a. 1188., quo Electus huius ecclesiae nominatur, (Vide Nrum 118.) ad a. usquel 203.[371] Hinc simul apparet, eundem antequam Strigon. cathedram conscendisset, Archiepiscopum Colocensem, ut Katona[372] e litteris Innocentii III. a. 1203. ad Vulconem Serviae Jupanum datis, - in quibus Archiepiscopus Colocensis erronee apud Dobner[373] elemento G. loco J. scribitur, - suspicatur, esse non potuisse. - Anno 1204. Metropolita evasit, quod diploma Emerici Regis, quo Joannem Latinum libertate donat, his verbis testatur: „Anno ab inc. dom. 1204. Venerabili Johanne Colocensi Archiepiscopo, Vgrino Strigoniensi Archielecto et Jauriensi Episcopo.”[374] Anno hoc ineunte inauguratus fuerit, nec nisi aliquot menses infula hac fulsit, ut Nro. 163. videbimus; male ergo Mss. incerti auctoris[375] anno iam 1202. Archiepiscopum fuisse scribit, „sub quo Andreas II. villam Szebeléb - - Capitulo Strigon. medio Laurentio Comite restituit,” hoc enim a. 1232. factum est, ut Nrus 336, docet. - Ugrinus hic in diplomatibus etiam Hugrinus, Uglinus et Vgorinus vocatur. (Vide Nros. 160. 162.) In Corpore autem Juris Canonici plane Guil. seu Guilelmus appellatur,[376] et hinc scriptores illum hoc passim nomine vocant. Sed editores in nomine hoc, quemadmodum in a. 1211., cui litteras has assignant, aberrasse ex eo videntur, quia in nullo diplomate hoc nomine comparet; porro Koller, qui litteras easdem ex Regestis Pont. edidit,[377] directe elementum V. loco Guil. ponit. - Generationem illius Nrus. 162. ostendit.
[369] Fejér Cod. dipl. II. 188.
[370] Hist. Eccl. Zagr. 78.
[371] Vide diploma Emerici Regis Ecclesiae Vesprimiensi hoc a. concessum. Fejér 1. c. II. 415.
[372] Hist. Crit. IV. 674.
[373] Mon. II. 333.
[374] Wenzel 1. o. I. 92. Bene ergo Pray quoque (Hier. I. 315) ad hunc annum Archielectum vocat.
[375] Ap. Schmitth Arch. Strig. I. 91.
[376] Vide Nrum. 167.
[377] Hist. Ep. Quin. I. 322.