157.
1203. - Henricus Ungarorum rex - - Andream fratrem suum, de invasione Regni suspectum babens, captivavit et in palatio Strigoniensi, quod alio nomine Gran vocatur, custodiae mancipavit, uxorem vero eius, filiam Berchtoldi, ducis Meraniae, omnibus bonis destitutam, ad terram propriam suam remittere permisit.
Compilatio chron. rer. Boic. ap. Defelium Script. rer. Boicar. II. 335. - Katona Hist. Crit. IV. 695., qui haec adiicit: „Fieri quidem poterat, ut Andreas primum Strigonii captivus teneretur, tum in Croatiam transferretur. Nam illic in castro Kheene se carceri fuisse mancipatum, ipse - - in diplomate Varasdiensibus dato perhibet.”