160.
1204., - Emericus Rex terram Michaelis Ugrino Archiepiscopo Strigon. ad personam confert.
Constitutis coram nobis Tyba de genere Tomoy, et Clemente filio Joannis ex una parte; Joanne Magistro, Marco, et Laurentio, de genere Chac, ex altera; iidem Tyba et Clemens proposuerunt, ut iidem Magister Joannes, Marc et Lanrentius quandam terram ipsorum haereditariam, Kazmer vocatam, detinerent propria auctoritate; Magister vero Joannes, Marc et Laurentius responderunt eo modo, quod ipsa terra, quam Tyba et Clemens dicunt vocari terram Kazmer, et asserunt suam esse hereditariam, non vocaretur terra Kazmer, sed esset terra Michaelis; nec umquam fuisset Tyba et Clementis haereditaria; imo dudum fuisset donatio illustris Regis Emerici bonae memoriae Uglino (sic) Archiepiscopo facta, super qua donatione exhibuerunt nobis privilegium Regis Andreae, felicis recordationis, et quod eis ipsa terra in linea ipsius Vglini Archiepiscopi devenisset.”
Fejér Cod. dipl. VII. I. 338. - Wenzel 1. c. II. 167. - Ugrinus anno tantum 1204. Archiepiscopatum tenuit, ipse etiam Emericus rex anno hoc, 30. Nov. obiit; donatio igitur haec eodem anno fieri debuit,
161.
1204. - Innocentius PP. III. constitutionem suam de praeposituris regalibus, Nro. 154. exhibitam, interpretatur ac ad notitiam Regis deducit.
Innocentius. - - resumendo sensum litterarum Nri. 154, addit: Consequenter autem bonae memoriae J. Strigon. Archiepiscopus, ad praesentiam nostram accedens, - - proposuit viva voce, quod in abbatiis et praeposituris regalibus ad eum et Strigon. ecclesiam iurisdictio ecclesiastica pertinebat. Vnde petebat constitutionem praescriptam, tamquam per subreptionem illicitam, revocari. Nos autem viam mediam eligentes, provida deliberatione decrevimus, ut occasione litterarum, quas primo direximus[379] circa praeposituras et abbatias, ecclesiae Strigon. per Vngariam vbicumque subiectas, nullum ei vel successoribus suis praeiudicium generetur. Regalem igitur excellentiam volumus non latere, quod nec per secundas literas[380] iuri tam nostro, quam regio, nec per primas ipsius Archiepiscopi et Strigon. Ecclesiae iustitiae derogatur; quum in primis constitutum fuerit de illis, quae in spiritualibus ad
[379] Datae sunt 1202. 8. Nov. Vide Nrum. 154.
[380] Vide. Nrum. 155.