nos, nullo mediante, pertinere noscuntur; in secundis vero de his, quae Strigon. ecclesiae asseruntur esse subiectae.
Dobner Mon. II. 338., Ex reg. a. 7. ep. 58., Katona Hist. Crit. IV. 666., Fejér Cod. dipl. II. 423. - Emericus ergo Rex iura Ecclesiae Strigon. per Jobum archiepiscopum Romae revindicata fuisse, aegre tulerit.
162.
1204. - Ugrinus Archiepiscopus Strigon. plura praedia fratri suo, Comiti Nicolao confert.
Ego Nicolaus Comes, frater bone memorie Vgrini, quondam Strigon.
Archiepiscopi, - - de rebus meis - - in voluntate ultima sic ordino: - - Preterea habeo terram vnam Echur nomine, pro qua Prepositus[381] remansit fratri meo Archiepiscopo Vgrino coram iudice. - - Iterum habeo alia predia, que mihi Archiepiscopus Vgrinus, qui me pro filio habebat, dimisit, quorum nomina sunt hec: primum predium ad sanctam crucem, vbi domum edificaverat, cuius terra communis erit omnibus filiis meis, quos nunc habeo, vel habebo; quia locus est specialis, quod vulgo dicitur Wduorhel, sed edificia vel cetera necessaria, que super ea sunt, vt mos est in Hungaria, iunior habebit. Secundum predium vocatur Mihal, Isaac minori filio dedi. - - Tercium predium vocatur Kazmer, quod eidem Isaac - - dedi. Quartum predium vocatur Bodoct, cuius terre duas partes - - Isaac dedi, terciam autem partem - - iuniori filio meo scilicet Laurentio dimitto et eidem vineas, quas in Zomard habeo. Quintum autem predium vocatur Guedus, quod frater meus Archiepiscopus Vgrinus emerat ab uxore Forcos Comitis; hoc solum ex ipsius Archiepiscopi prediis plenarie dimitto Laurencio cum omnibus suis pertinenciis. Item habeo alia predia quedam empticia, quedam vero ex regia donacione. - -
E litteris Andreae II. Regis de a. 1231., quibus dispositionem hanc testamentariam confirmat. Fejér 1. c. III. II. 227. - Nicolaus hic a. 1137. coram Capitulo Albensi denuo testamentum condit. In his litteris „vir nobilis et illustris Comes Nycolaus, frater Vgrini Archiepiscopi quondam Strigon. de genere Chac” nominatur. Hic tria tantum praedia, scilicet Michal et Kazmer, ac Gveduch se a fratre suo Archiepiscopo Ugrino accepisse fatetur. (Fejér IV. I. 78. Wenzel VII. 41.) Anno 1239. qua comes de Guedech, quia „heredem novum Dei gracia est adeptus, Marcum nomine,” novam dispositionem
[381] Probabilius de Ukur = Ökör, quem Conventum primum Cruciferos s. Joannis in Hungaria accepisse adstruitur (Czinár Monast. II. 142.), non tamen recte, si Praepositus hic memoratus, reipsa huius loci fuerit.