facit coram exmissis Conventus Egresiensis, sed iam tunc, ut diploma expresse dicit, in extremis laboravit. (Fejér IV. I. 162. Wenzel VII. 92.) - Nicolai huius frequens est in diplomatibus regiis mentio. Sic 1212. Nicolaus Comes frater Hugrini, quondam Archiepiscopi (Fejér III. I. 125.); a. 1226. frater Vgorinj quondam Archiepiscopi Strigon. (Wenzel VI. 432.); a. 1230. Nicolaus Comes frater Vgrini quondam Archiepiscopi Strigon. (Fejér III. II. 205); a. 1237. Comes Nicolaus frater venerabilis memorie Vgrini quondam Archiep. Strigon. (Wenzel VII. 46.) appellatur. Fuit Nicolaus hic, ut Fejér (III. II. 226.) observat, generationis de Chák auctor; sed ei certe Archiepiscopus Ugrinus splendorem et divitias addidit.
163.
1204. ante 20. Aug - Ugrinus Archiepiscopus praematuro fato exstinguitur.
Nomine Guilelmi sum factus terra cinisque Quicquod es existens, terra cinis qui fui, Ergo notans quid eram, quid sim modo, tu quoque quid sis, Et quid eris, releva me prece, quisquis ades.
Occasicme demolitionis veteris Arcis Strigon. inventa est superior pars tumbae cum hac in profundum incisa inscriptione. (Máthés Arx Strigon. 60. et Tab. IX. lit. A.,) qui lapidem hunc sepulchralem Guilelmi Archiepiscopi Strigon. esse dicit. Sed nobis recte ob nomen Guilelmi, qtio Archiepiscopus hic, ut vidimus, vix vocatus fuerit, verisimile non videtur. - Ugrinus noster vitam non diu produxit. 24. Aprilis adhuc superstitem ostendunt Nri. 158. 159.; ast Nrus. 165. expresse docet, eum si non prius, certe aliquot ante 20. Aug. septimanis vita cessisse; nam Canonici Strigon. ut ibidem dicitur, iam ante festum s. Stephani, seu 20. Aug., successorem eius Regi praesentarunt. Bene ergo Katona (Hist. Crit. IV. 738.) hoc anno Ugrinum decessisse scribit. Attamen huius effati immemor, pag. 769. illum adhuc aliqua parte anni 1205. vixisse ait „ex querelis illi factis, de non praestito denario servili in Kalendis Jan., quas se legisse Péterfius innuit,” Iam ubicumque hoc Péterfi legerit, subsistere certe non potest. Ceterum in allegata a Katona pagina (Conc. I. 48.) nihil hac de re dicitur.