diocesis dej timore postposito usque ad effusionem sanguinis in quosdam fratres ipsorum manus iniecerunt temere uiolentas, eosdem quibusdam bonis suis nequiter spoliantes. Quocirca discretionj uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus si est ita, dictos manuum iniectores tamdiu appellatione remota excommunicatos publice nuncietis et faciatis ab omnibus arcius euitarj, donec passis iniuriam satisfecerint competenter et cum uestrarum testimonio litterarum ad apostolicam sedem uenerint absoluendj. Quod si non omnes - - Datum Rome apud sanctum Petrum Idibus Februarij, Pontificatus nostrj Anno nono.
Bulla e filis cannab. pendet. Orig. in Arch. Aerarii Reg. Hung. fasc. 28. Nro. 60. - Extr. Fejér Cod. dipl. III. I. 36., integre VII. V. 170.
171.
1206. 7. Jun. - Innocentius PP. III. Episcopis et Proceribus Hungariae committit, ut „proli, quae regi nascetur, quod auctore Domino futurum speratur in proximo, iuramentum fidelitatis ad mandatum patris ipsius praestetis. Alioquin noveritis, nos - - Strigon. Archiepiscopo et episcopo Varadiensi in mandatis dedisse, ut vos, quum opus fuerit, ad id districtione, qua convenit, - compellant. Datum Ferentini VII. Idus Jun., Pont. a. 9.
Katona Hist. Crit. V. 38., Fejér Cod. dipl. III. I. 37., Dobner Mon. II. 362., Reg. a. 9. ep. 75.
172.
1206, 13. Jun. - Innocentius PP. III. Archiepiscopo Strigon. et Episcopo Agriensi, ut Palatino regni Hung. in secundo affinitatis gradu auctoritate apostolica dispensationis gratiam impendant, demandat. - Datum Ferentini VII. Idus Jun., Pont. a. 9.
Katona Hist. Crit. V. 36., Fejér Cod. dipl. III. I. 35.
173.
1206. 11. Jul. - Innocentius PP. III. ad querelam Archiepiscopi Strigon. „quod Praepositus et Capitulum Albense ad eius provincialem Synodum