nullum „in iure vel dignitate sua praeiudicium” fieri. Datum Romae apud s. Petrum II. Id. Oct. Pont. a. 8.
Reg, a. 8. ep. 140., Dobner Mon. II. 360, Katona Hist. Crit. V. 13., Fejér Cod.dipl. III. I. 29.
169.
1206. 13. Febr. - Innnocentius PP. III. Conventum de Kedhel per Archiepiscopum Strigon. et socios contra Annum ac eius filios defendi iubet.
Innocentius episcopus seruus seruorum dej, Venerabilibus fratribus ... Archiepiscopo Strigon. et ... Geuriensi Episcopo et dilecto filio ... Preposito Albensi Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filij ... Abbas et Conuentus de Monte sancte Marie in Hungaria ordinis Cisterciensis, nostro apostolatuj sunt conquesti, quod Aianus et filij sui Mic. pan. et quidam alij Geuriensis diocesis, ipsos quibusdam possessionibus et bonis aliis, que fuerunt eorum domuj a fundationis eius exordio in helemosinam ab ipso fundatore concessa, contra iustitiam spoliarunt. Cum igitur spoliatis iniuste per restitutionis sit beneficium succurrendum; discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatenus eis, sicut iustum fuerit, restitutis, audiatis si quid fuerit questionis, et appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreueritis, per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem qui fuerint nominatj, si se gratia, odio, uel timore subtraxerint, per censuram eandem, cessante appellatione, cogatis ueritatj testimonium perhibere. Quod si non omnes - -. Datum Rome apud sanctum Petrum Idibus Febr, Poutificatus nostrj Anno Nono.
Bulla e filis. cannabeis pendet. Orig. in Arch. Aerarii Reg. Hung. fasc. 28. Nro. 53. - Extr. Fejér Cod. dipl. III. I. 36., integre VII. V. 171.
170.
1206. 13. Febr. - Innocen us PP. III. Conventum de Kedhel protectioni Archiepiscopi Strigon. et sociorum contra violentiam quorumdam de Koronczó commendat.
Innocentius episcopus seruus seruorum dej Venerabilibus fratribus ... Archiepiscopo Strigon. et ... Geuriensi Episcopo et Dilecto filio ... Preposito Albensi salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filij ... Abbas et Conuentus de Monte sancte Marie in Hungaria ordinis Cisterciensis lacrimabilem nobis obtulere querelam, quod Pide, Vkas et quidam alij de Curmzwe, Geuriensis diocesis