comite curie; Gyu1a comite Budruguiensi; Marcello Supruniensi; Thiburcio Albensi; Poth musuniensi comite.
Sigillum non fuit appressum, sed pendebat, periit tamen una cum zona. Orig. pulcre exaratum, sed iam viciatum, in Arch. Prim. Sec. Lad. U. fasc. 3. Nro. 60. - Edidit Fejér 1. c. III. I. pag. 31. - Coronatio Andreae II. peracta fuit 1205. 29. Maii festo Pentecostes, cum autem Andreas ipse a. 1205. 1. Aug. adhuc Calanum nominet Archielectum Strigon.; Joannes hic qua Archiepiscopus Coloc. coronationem peragere debuit.
176.
Ca. 1206. - „Tempore Petri Abbatis de (Bakony) Bel homines Bespriensis (Vesprimiensis) castri quandam terram s. Mauricii de uilla Scis occupauerunt. Predictus autem Abbas de Bel ante Johannem Strigon. Archiepiscopum eos appellavit, ac iusto iudicio eos deuicit et predictam terram ordine iudiciario Ecclesia optinuit.”
Orig. in Arch, s. Montis Pannoniae. Wenzel 1. c. I. 92.
177.
1207. 2. Mart - Innocentius PP. III Archiepiscopo Strigon. et Suffraganeis iura Abbatiae de Borsmonostra contra omnes impetitores defendenda committit. - Datum Romae apud s. Petrum VI. Non. Mart. P. a. 10.
Wenzel 1. c. I. 95; ubi litterae hae erronee XI. Non. Mart. datae asseruntur; nos VItum, quo nempe maior non datur, ponimus.
178.
1208. - Joannes Archiepiscopus Strigon. ecclesiam de villa Búcs cum capella villae Mocs Capitulo Strigon. donat.
Johannes dei gracia sancte Strigon. ecclesie Archiepiscopus, vniuersis, qui paginam istam inspexerint, in perpetuum. Piis petentium desideriis facilem nos conuenit prebere assensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Nouerit itaque uniuersitas uestra, quod nos diuine retributionis intuitu ad preces dominici cantoris, atque tocius capituli, ecclesiam de uilla, que dicitur bulsou, in honore sancte Marie, cum capella