capella eiusdem de uilla, que dicitur moch, contulimus fratribus nostris in perpetuum, hac racione, quod de redditibus predicte ecclesie in festo translationis sancti adalberti, gloriosi martiris, patroni nostri, sollempne conuiuium prefatis fratribus annuatim exhibeatur. Vt ergo hec donacio nostra inconcusse firmitatis robor optineat, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Anno ab incarnacione domini Mo. CCo. VIIIo. Regnante gloriosissimo Hungarorum Rege Andrea, Anno regni eius quarto. Domino Bertoldo colocensi electo; Chalano quinqueecclesiensi episcopo; Ka1enda uesprimiensi; Bodezldo (sic) Waciensi episcopis. Chepano comite palatino et bachiensi; Jula comite budricensi; Moch comite posoniensi et bursensi.
Sigillum cum zona periit. Orig., maiusculis litteris pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 24. fasc. 1. Nro. 8. - Ed. Fejér Cod. dipl. III. I. 68.
179.
1209. 20. Apr. - Innocentius PP. III. confirmat Nrum. 175. - Datum Laterani XII. Kal. Maii. Pont. a. 12.
Katona Hist. Crit. V. 108., Fejér Cod. dipl. III. I. 90.
180.
1209. 9. Maii. - Innocentius PP. III. confirmat Nrum. 155. Datum Laterani VII. Idus Maii. Pont. a. 12.
Katona Hist. Crit. V. 109., Fejér Cod. dipl. III. I. 90 sub nota.
181.
1209. 15. Maii. - Innocentius PP. III. Joanni Archiepiscopo Strigon. et suis successoribus ius coronandi Reges Hungariae confirmat.
Innocentius episcopus seruus seruorum Dej. Venerabilj fratrj Johanni Strigon. Archiepiscopo et successoribus eius canonice substituendis. In Perpetuum. Justis petencium precibus dignum est nos facilem prebere assensum, et vota, que a racionis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum ergo Venerabilis in xpo. frater postulasses a nobis, ut ius coronandi Vngaricos