182.
1209. 15. Maii. - Innocentius PP. III. Abbatiam s. Benedicti de Gron sub suam et sedis Apost. protectionem suscipit ac bona eius confirmat.
Innocentius Episcopus Seruus Seruorum Dej, Dilectis Filijs ... Abbati Monasterij sancti Benedicti De Grana, eiusdemque fratribus tam presentibus quam futuris, regularem uitam profectis In P. P. M. Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter dilectj in domino filij uestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum Monasterium sancti Benedicti de Grana, in quo diuino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. Imprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum deum et Beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione Regum uel principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus exprimenda uocabulis: Locum ipsum, in quo prefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentijs suis; Ecclesias sancte Marie de Sytoua et sancti Egidij prope monasterium; Terram in Suso1gi cum Silua et uenatoribus; Terram de Celiza; de Varanza; villam Piscatorum et Villam peten; Villam pezer; Villam chelecen; Villam coach; Villam cholomach; Villam ceuleus; Villam bretka; Villam de sancto; Villam de Semellar; Villam tholomach; Villam kalon; Villam chefar; Villam tayna; Villam celepsen; predium tessar; Villam Golluch; Villam Sichoua; Villam charat; Predium pagran; Villam bescene; Portionem ville de Oudouort; Villam de Gueuch; Villam de Samto; in medio guach; predium fuzeg; Villam pellj; Villam sach; Villam chou cum piscinis et stagnis; predium alpar; partem uille de Somollum; Predium vrs cum vinitoribus et vineis; Vinitores et vineas in Sumug; Portionem ville de Ludan; Piscatorea usonum ad finem Sitoua; in Camaran Piscinam usonum; in chokot nautas; In waz aurifabros; Villam Richrz; Portionem ville de Suillan; Villam beillec; Terram in fus; Terram in Seliche; Terciam partem tributi in Bors; Tribulum forj de Sobozlou; Tributum aque in Beld; Tributum lignorum, que feruntur super geron; Decimas aratrorum monasterij et hominum suorum, ubique existentium; Capellam sancti Martinj de Odort; Villam chenesis