chenesis; Villam Sichoa; Predium Gesteuge et quartam partem decimarum trium Capellarum. Sane noualium uestrorum, que proprijs manibus aut sumptibus colitis, siue de uestrorum animalium nutrimentis nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis clericos uel laicos, liberos et absolutos, a seculo fugientes, ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratram uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit absque abbatis sui licentia de eodem loco discedere, Discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat retinere, Obeunte uero te nunc eiusdem loci abbate uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu uel fratrum maior pars consilij sanioris secundum deum et approbata uestri ordinis instituta providerint eligendum. Decernimus ergo ut nullus omnino hominum - - (sicut Nro. 115., nisi quod loco: Ad indicium autem - - persoluetis; ponatur: „et diocesanj Episcopi canonica iustitia.)
Ego Innocentius - ecclesie Episcopus. A dextris bulla, in cuius medio: s. Petrus s. Paulus. Innocentius pp. III.; in circulo autem: + Fac mecum domine signum in bonum. - A sinistris monogramma.
A dextris:
+ Ego Cinthus tit. s. Laurentii in Lucina presb. Card.
+ Ego Cencjus ss. Joh. et Pauli presb. Card. tit. pamachii.
+ Ego Petrus tit. s. Marcelli presb. Card.
+ Ego Benedictus ecclesie s. Susanne presb. Card.
+ Ego Rogerius presb. Card. tit. s. Anastasie.
+ Ego Petruss. pudentiane tit. pastoris presb. Card. In medio:
+ Ego Petrus Portuensis et s. Rufine Episc.
+ Ego Johannes Albanensis Episc.
+ Ego Johannes Sabnensis Episc.
+ Ego Nicholaus Tusculanus Episc.
+ Ego Guido prenestrinus Episc.
A sinistris:
+ Ego Gregorius s. Georgij ad uelum aureum Diaconus Card.
+ Ego Guidus s. Nycholai in carcere tullano diac. Card.
+ Ego Oct(avianus ?) ss. Sergij et Bachi Diac. Card.
+ Ego Johannes ss. Cosme et Dam. Diac. Card. + Ego Pelagius s. Lucie ad septa solis Diac. Card.
Datum Laterani per manum Johannis s. Marie in Cosmedin diaconi Cardinalis s. Romane ecclesie Cancellarij, Idibus Maij, Indictione - Incarnationis