- Ed. truncato initio et fine Novak Vindiciae Dipl. s. Steph. 145., Timon. autem Imago Novae Hung. Viennae 1762. pag. 20. initium solum et conclusionem; integre Katona Hist. Crit. V. 99. et Fejér 1. c. III. I. 81.
184.
1209. - Joannes Archiepiscopus Strigon. emptos a Catapano Episcopo Agriensi undecim libertinos de Szolnok buchariorum seu pincernarum officio addicit.
Johannes, dei gracia sancte Strigon. ecclesie Archiepiscopus, omnibus in xpo. fidelibus, presentem paginam inspecturis, in uero salutari salutem et benediccionem. Ne rerum gestarum series diuturnitate temporum queat oblitterari, institucionis, in presenciarum facte, processum ad memoriam scriptis pium duximus reuocari. Nouerit ergo tam presens etas, quam secutura posteritas, nos emisse XI capita libertinorum de uilla Sonok. a uenerabili fratre nostro C., Agriensi episcopo; quibus cum liberum. dedissemus arbitrium posse eligendi, in quo seruicio ecclesie beati Adalberti uelint esse obligati; pincernarie seruitutis sibi elegerunt officium; quod nos annuentes, instituimus, ut inscriptum sibi buchariorum de generacione in generacionem exequantur officium, nec ad aliquod aliud compelli possint seruicium. Quorum nomina sunt hec: Vnuca, Vitalis, Tobias, Nicolaus, Rescud, Bud, Burla, Michodemus, Leka, Marcel, Joubos. Verum ne cuiusquam machinacione, dolo, uel calumpnia huic nostre institucioni processu temporis possit derogari, factum scriptis iussimus annotari et sigilli nostri patrocinio roborari. Anno incarnacionis dominice Mo. CCo. IXo. Regnante glorioso Hungarie Rege Andrea, Me licet indigno sancte Strigon. ecclesie sedi presidente; Balezlao Vaciensi; Petro Geuriensi episcopis. Potone palatino et comite Musuniensi; Mocone Posoniensi; Toma nitriensi comitibus. Petro preposito Strigoniensi; Vbaldo preposito posoniensi; Benedicto preposito sancti Thome; Jacobo lectore; Dominico Cantore; Michaele custode, et ceteris quam pluribus eiusdem loci canonicis existentiBVS.
A B C D E F G H I.
Fragmentum sigilli e roseo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 49. Fasc. 1. Nro. 1. - Edidit Fejér 1. c. III. I. pag 70., qui deceptus tribus magnis ultimae vocis litteris, hanc sic ad risum erronee reddidit: „existentibus. B. V. m. p.”!