185.
1209. - Joannes Arehiepiscopus Strigon. colonos, per Emericum Regem Ecclesiae Strigon. donatos, pincernis suis de villa Csém aggregat.
IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTJ.
Johannes dei gracia sancte Strigon. ecclesie Archiepiscopus, omnibus in xpo. fidelibus, presentem paginam inspecturis, in eo, qui est salus omnium, salutem et benediccionem. Ne rerum gestarum series diuturnitate temporum queat, oblitterari, institucionis in presenciarum facte processum ad memoriam scriptis pium duximus reuocari. Nouerit igitur tam presens etas, quam futura posteritas, quod cum felicis memorie Rex Hemericus ad peticionem Venerabilis Job, sancte Strigon. ecclesie Archiepiscopi, predecessoris nostri, VII mansiones ciuilium de iurisdictione castri Golgoucensis exemptos, quorum nomina sunt hec: Vendeg, Paulus, Petrus, Cema, Juuetu, Cuka, Butuz, cum totali terra eorum, ecclesie beati Adalberti perpetuo contulisset; homines pretaxati de uoluntate propria tempore nostro Pincernarie seruitutis officio se obligauerunt, eo pincernis nostris nexu coniuncti, quod in filios filiorum ab ipsis nequeant seiungi, nec a ceteris officialibus nostris de quocunque alio inpeti possint seruicio, sed addictum sibi cum pincernis nostris de uilla Cem perpetuo exequantur officium, Quod ut inconcusse firmitatis robar obtineat, scriptum Sigilli nostri munimine iussimus roborari. Presentibus canonicis ecclesie nostre: Petro Preposito, Jacobo lectore, Dominico cantore, Michaele custode et ceteris quam pluribus. Nomina autem pincernarum, quorum societati se prenominate VII mansiones copulauerunt uoluntarie, hec sunt: Tupa, Furna, Beneduk, Zutmoz, Arusod, et ceteri. Anno incarnacionis dominice Mo. CCo. IXo. Regnante magnifico Hungarie Rege Andrea; me, quamquam indigno, sancte Strigon. ecclesie sedi presidente. Venerabili Bolezlao Vaciensi, Reuerendo Petro Geuriensi episcopis; Cepano palatino, Mocone Posoniensi, Thoma Nitriensi comitibus exjstentjbvs.
Diploma hoc in duobus paribus expeditum fuit, quae incisa sunt non quidem alphabeto, sed vocibus, in fronte diplomatis legibilibus, ex eoque maximae sunt raritatis, imo forte unica, in tota diplomatica nostra, litteras enim incidere nonnisi loca credibilia consueverunt; non tamen integris vocibus, sed solummodo alphabeto. - Utrumque par in Arch. Prim. Sec. Lad. S. Fasc. 1. Nro. 1. - Sigillum ovale e rubro serico pendens, episcopum sedentem, dextra benedicentem et sinistra baculum tenentem exhibet, epigraphe detritum. - Edidit Fejér 1. c. III. I. pag. 72.