186.
1210. 30 Jun. - Innocentius PP. III. oblatam a nobili viro Herde, Comite de Similione, fundum acceptans, per Archiepiscopum Strigon. „in ius et proprietatem apostolicae sedis” recipi. ac Episcopum Csanadiensem, loci dioecesanum, moneri vult, „ut pro suis iustitiis, quas de ipsis esset possessionibus percepturus, ab eodem Comite moderatam recompensationem recipiat, et superabundantem gratiam recognoscat, quam ei facimus in hac parte, quum in huiusmodi fundo absque omni recompensatione, libera posset ecclesia fabricari, sicut Hospitalariis et Templariis aliisque nonnullis per privilegia est concessum.” - Datum Laterani II. Kal. Jul. Anno 13.
Katona Hist. Crit. V. 116., Fejér Cod. dipl. III. I. 99.
187.
1210. - Joannes Archiepiscopus Strigoniensis Capitulo suo Ecclesiam de Szemere cum duabus capellis confert.
Johannes dei gracia sancte Strigon. ecclesie Archiepiscopus, omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, in domino ihesu, qui est salus omnium, salutem. Piis petencium desideriis facilem nos conuenit prebere assensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Vniuersitati ergo omnium liquido clarescat scire uolencium, quod ad preces et instanciam dilecti in xpo, filii nostri Michaelis custodis, contulimus ecclesiam Sancti Michaelis de villa Zemera, cum duabus capellis eiusdem de villa Nek et de villa Solad im perpetuum canonicis ecclesie nostre, intuitu retribucionis eterne, tali condicionis tenore: vt in festo omnium Sanctorum annuatim celebretur eisdem Sollempne prandium de redditibus ecclesie pretaxate, et de dimidia Marca eorundem reddituum ematur cera per singulos annos ad opus ecclesie beati Adalberti. Sed quum diuturnitate temporum benefactorum sepius oblitteratur memoria, et quod pie uoluntatis geritur officio. post paucos admodum dies ingrata celat obliuio; idcirco, ut hec nostra donacio perpetue firmitatis robur obtineat, factum scriptis iussimus annotari et sigilli nostri patrocinio roborari. Anno ab incarnacione domini Mmo. CCmo. Xmo. Regnante Andrea, Hungarorum Rege magnifico; Me, licet indigno, sancte Strigon. ecclesie sedi presidente; Domino Bertholdo Colocensi electo; Reuerendo Boleslao Waciensi episcopo; Venerabili Petro Geuriensi episcopo