190.
1211. a. 11. Febr. - Joannes Archiepiscopus Strigon. Capitulo suo, eius paupertati compatiens; redditus Ecclesiae Tirnaviensis pro simila et carnibus comparandis donat.
Johannes, dei gracia sancte Strigoniensis ecclesie Archiepiscopus, omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, in perpetuum. Qvoniam ea, que geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, scripture solent testimonio perhemnari; ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod nos intuita paupertate Capituli Strigon, puro corde et pio affectv. eorum inediam desiderantes releuare; ecclesiam de Sumbot cum suis pertinencijs, iure videlicet decimarum et alijs, contulimus liberaliter et libenter perpetuo possidendam; ita videlicet, quod de redditibus illius ecclesie cuilibet canonico simila tribuatur; residuum uero, si superfuerit, in vsum carnium dictis fratribus expendatur. Ne ergo in posterum hec nostra donacio in irritum ualeat reuocari; in argumentum fidei, rei geste seriem presentis cartule testimonio committentes, eam sigilli nostri munimine precepimus roborari. Anno dominice incarnacionis Mo. CCo. XIo.
Sig. e rubro flavo et cinericio serico pendebat. Orig. elegantissima manu exaratum in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 43. fasc. 1. Nro. 1. - Ed. Cod. Strig. II. 17., Wenzel 1. c. I. 126., Fejér erronee ad a. 1208. Cod. dipl. III. I. 68.
191.
1211. ll. Febr. - Innocentius PP. III. Capitulum Strigon. in possessione decimarum Tirnaviensium confirmat.
Innocentius episcopus, seruus seruorum dej, Dilectis filijs, Capitulo Strigoniensi salutem et apostolicam benedictionem, Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in domino filij, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu: Ecclesiam sancti Nicolaj de Scembot (sic), quam Venerabilis frater noster J. Archiepiscopus uester, vobis contulit canonice cum pertinencijs suis, sicut eam iuste, ac pacifice possidetis, uobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nullj ergo omnino hominum. - - cet. consvete. - - Datum Laterani III. Idus Februarij. Pontificatus nostrj Anno Quartodecimo.
Sigillum plumbeum e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 43. fasc. 1. Nro 1. - Ed. Cod. Strig. II. 17., Wenzel 1. c. VI. 350.