perpetuum. Solet simplex ueritas falsitatis artibus plerumque sui iuris uiribus eneruari; nisi regie auctoritatis coniuentia ius suum impetrauerit diligenter confirmari. Attendentes itaque rei ueritatem, quomodo gloriose memorie Bela rex, pater noster, pro recompensatione monasterij Cuzin, quod Wolfer pater eius fideli suo seruitio inuenit et construxit, Aenz comiti Monasterium copernuch nomine contulit, quod dicto Regi B. remanserat de Martino filio Georgij, degenere cador; in regali consistorio decreuimus[400] sicut commune ius exigebat, quod patronatus ecclesie copernuch ad filios suos Michail scilicet et Henrich, et ab eis descendentes deberet de cetero spectare. Pro eo uero, quod in pueritia sua illi duo fratres extra regnum fuerunt et eos fabianus et Benz pro predicto Monasterio iniuste molestare ceperant et inpetebant, regia auctoritate sanccimus, quod non illi duo fratres, Benz scilicet et fabianus, uel ab eis descendentes, uel aliqui etiam alij pro aliquo iure dicte ecclesie alios dictos duos fratres, scilicet M. et H., uel heredes eorum de cetero presumant inpetere uel molestare. Vt autem ipsi et heredes eorum filij dicte ecclesie in perpetuum permaneant, eis presentem paginam sigillo nostro corroboramus. Datum per manus Thome Albensis prepositj et tocius Hungarie Cancellarij. Anno ab incarnatione domini Mo. CCo. XIIo. Venerabili Johanne Strigon. archiepiscopo; Reuerendo Bertoldo Colocensi Archiepiscopo et woiuoda existentibus; Calano Quinqueecclesiensem; Cathapano Agriensem; Roberto Vesprimiensem ecclesias feliciter gubernantibus. Banc palatino et Keweiensi comite; Micaele bano existentibus; Jola bachiensi et curiali comite; Andrea budrugiensi; Nicolao Posoniensi comitibus. Regni nostri Anno VIII.
Sigillum ponderis 26 semiunciarum, e flavo et violaceo serico per medium diplomatis traducto pendet. Originale nitidissime exaratum in Arch. Primat. eccl. vet. Nro. 8. - Ed. Fejér III. I. 125.
199.
1212. - Sancta Elisabetha confirmat litteras Stephani II. Regis super iuribus et possessionibus Abbatiae de Grón.
Fejér Cod. dipl. III. I. 128. - Originale in Archivo s. Benedicti, in quo iuxta Fejér asservatur, frastra investigavimus.
[400] Fejér erronee: in regali consistorio X virorum!