tibi - - duximus respondendum, quod si forsam inter Strigon. et Coloc. ecclesias super dignitatibus suis aliqua pullulat dissensionis materia, gratum nobis exstet, ut tu cum praelatis ac Suffraganeis et Capitulis earumdem ad amicabilem - - compositionem intendas, sine praeiudicio utriusque, in qua si ex privilegiis, quae alterutri sunt ab apostolica sede concessa, quidquam difficultatis occurrerit, quia de ipsis nobis est solummodo iudicium reservatum, illud ad nostrum referatur examen. - Datum Laterani Idibus Jul. anno 14.
Katona Hist. Crit. V. 130., Fejér Cod. dipl. III. I. 112.
196.
1212. 3. Febr. - Innocentius PP. III. datis ad Andream II. Regem litteris de concordia inter Strigon. et Coloc. Archiepiscopos gratulatur, „quum non solum inter eos, sed etiam quoslibet alios sopiri velimus conteutiones et lites. Vnde quum - - simus in sede iustitiae constituti, - - neutri eorum, si de iure suo voluerint experiri, negare debemus, quod postulat ordo iuris. Datum Laterani III. Non. Febr. Pont. a. 15.”
Katona Hist. Crit. V. 164., Fejér Cod, dipl. III. I. 128.
197.
1212. 14. Maii. - Innocentius PP. III. causam Abbatis et Conventus s. Montis Pann. „quod venerabilis frater noster Strigoniensis Archiepiscopus de quibusdam villis eorum, Sala uidelicet et Wac, decimas sibi uendicare nititur minus iuste, occasione quarum boues et res alias hominibus predictarum villarum in eorum preiudicium auferendo,” - appellatione remota terminandam decernit. - Datum Tuderii II. Id. Maii. -
Wenzel 1. c. I. 127. - Annus Pontificatus adscribitur: duodecimus; Wenzel autem addit: rectius decimus quartus; et tamen in fronte diplomatis a. 1212., qui 15. Pontificatus anno respondet, exponit.
198.
1212. - Andreas II. Rex ius patronatus monasterii Kapornak ad Michaelem et Henricum spectare decernit.
In Nomine sancte Trinitatis. et indiuidue unitatis. ANdreas dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex, in